Friedrichroda
Friedrichroda oppidum est rebus periegeticis dedicatum in Circulo Gothensi in Thuringia, Germania. Pridie Kal. Ian. 2016 habuit 7549 incolarum.
Historia
recensereBurgum Schauerburg anno 1045 erectum habeatur nucleus gravionum Thuringiensium. Ludovico Barbato regnante saltus et silvae rasae et habitationes creatae sunt. Friedrichroda revera inter vicos maximi momenti ea in regione numerabatur. Anno 1085 monasterium Reinhardsbrunn a Ludovico Saltatore fundatum est, quorum monachi reformationes Hirsaugiensis abbatiae promoverunt in Germania media. Agebatur de monachio principali Ludovicidum et sepulturis familiarium serviebat. Anno autem 1525 spoliatum est bello rustico: aedificia decadebant quae in possessionem principis electoris Ioannis Firmi venerant. Saeculo XVII pro monasterio officium erectum est, postea casa venatoria. Annis inter 1827 et 1835 castellum venatorium ducum Gothensium confectum est, quod circumdederunt viridaria pulcra et adhuc a monachis facti lacus piscatorii. Visu digna sunt in castello diaetae maiorum quae dicuntur et oratorium.
Privilegia urbana incolis data sunt anno 1597 ab imperatore Rudolpho II - mentio prima loci iam fuerat anno 1209. Fundamento oeconomico fuerunt metalla exercenda, ars textoria, fila duplicata, filorum duplicatorum albificatio. Inde Friedrichroda hilare cognomen lavatorii Thuringiensis recepit. Post annum 1850 ars metallica minui coepit.
Periegesis, filii, visu digna
recensereRevivificationem oeconomicam res periegeticae praesertim fecerunt ex saeculo XIX. Bibliopola Fridericus Perthes infirmus anno 1837 facultates repositorias optimas ad Friedrichroda inveniens praeconia pro loco agebat. Medicus Ferdinandus Keil, qui anno 1844 ad Friedrichroda commigraverat, thermas sanatorias instituebat atque promovebat.
Christianus Buschmann instrumentorum musicalium inventor (e.g. harmonicae flatilis) quoque filius oppidi egregius fuit, cuius domum visitare possumus. Ecclesia Sancti Blasii ex anno 1770 est, cum turri anteriori anni 1511, pelve baptismali vetere anni 1589 et opere udo illito antiquo.
Excursionum proposita
recensereAttractio maximi momenti est Antrum seleniticum (Marienglashöhle) quod facile Via ferrata Silvae Thuringiensis attingi potest. Haud procul a Friedrichroda distat oppidum curationis Tabarz in cuius proximitate et Mons insularis est. Ruina Winterstein a multis migratoribus libenter petitur; Fischbach centrum musicae popularis esse constat. Ad Friedrichroda multa festa quotannis dantur, e.g. Festum venatorum aut Festum lavatorium Spenglersborn.
Filii oppidi
recensereExterni nexus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Friedrichroda spectant. |