Ludi Salzmann
Ludi Salzmann (Theodisce Salzmannschule) sunt gymnasium venerabile ad discipulos egregios praesertim in linguis extraneis erudiendos Gualtherihusae in Germania situm. Instituta similia inveniuntur Naumburgi in Saxonia-Anhaltio (Landesschule Pforta), Gamundiae (Landesgymnasium für Hochbegabte Schwäbisch Gmünd), Geisenheim in Hassia (Internatsschule Schloß Hansenberg), et Misniae (Landesgymnasium St. Afra).
Historia
recensereDe schola condenda
recensereLudi erecti sunt anno 1784 a theologo Christiano Gotthilf Salzmann, ut infantes sibi multi bene instruerentur necnon novae methodi eruditionis in illis probarentur. Argumenta educatoria inusitata huc praebuerunt e.g. Ioannes Locke, Ioannes Iacobus Russavius, Ioannes Bernardus Basedow. Basedow Dessaviae recenter institutum novum Philanthropini fundaverat. Rector alter filius Carolus Salzmann, rector autem tertius ex anno 1847 nepos Ioannes Gulielmus Ausfeld creati sunt.
Notones educatoriae secundum naturam et rationalismum efficiebantur, ubi praxis et studiosorum ipsorum incepta maioris momenti essent. Linguae vernaculae modernae quoque plus docebantur quam alibi. Momenti gravissimi autem res athleticae erant, quibus colendis ante omnes Ioannes Christophorus Fredericus Gutsmuths operam dabat. Iste homo athleticam modernam atque artem gymnicam in scholas introduxisse dicitur. Ad meridiem vici Schnepfenthal area disportuum antiquissima invenitur quae exemplo in multis scholis fuisse fertur. Instrumenta athletica nostris diebus visibilia reconstructa sunt, ut patet. Inest casae ad introitum principalem museum historiam educatoriam afferens splendidum in modum.
Historicus conspectus
recensereDiffert ab aliis scholis reformatoriis pristinis quod institutum ad Schnepfenthal et nunc munere fungitur.[1] Ecce res historicae mentionis maxime dignae:
- 1785: adventus domni GutsMuths ad Schnepfenthal
- 29 Iunii 1791: domui alteri opera structoria incipitur
- 1811: Christiano Salzmann mortuo Carolus natus moderator fit
- 1842: turris transitoria inter aedificia primum et alterum ponitur
- 1884: iubilaeum anniversarii C de fundatione celebratur
- 1934: iubilaeum anniversarii CL de fundatione celebratur
- 1935: institutio omnis coacte in manus publicas commendatur
- 1945: schola portas claudit profugos acceptum
- 1946: scholae portae iterum patefiunt: puellis aditus non iam prohibetur
- 1956: transformatio in Scholam specialem superiorem (Erweiterte Oberschule)
- 1962-66: possibile est aut frui quaestuaria educatione aut nancisci absolutorium scholasticum pro universitate
- 1984: iubilaeum anniversarii CC de fundatione celebratur
- 1991: conversio scholae in gymnasium
- 1993: horae bilingues offeruntur
- 2001: transformatio in Scholam specialem pro idiomatibus extraneis
- 14 Octobris 2006: aedificia reconstructa restaurantur; cooperationes ineuntur cum Universitate Ilmenaviae
- 25 Augusti 2008: dormitoria nova occupantur
Condiciones hodiernae
recensereNostris diebus schola gymnasium est cum hospitio meritorio, quae linguis peregrinis discendis valde studet. Itaque discipuli ex classi quinta linguas Anglicam et Latinam ediscunt, linguas Arabicam aut Sinicam aut Iaponicam ex sexta classi, necnon duo alia idiomata e classibus octava et nona. Inter has ultimas linguas discendas sunt aut Francogallica aut Italica aut Hispanica aut Russica.
Studiosi et magistri notissimi
recensere- Carolus Ritter, geographus cui discipuli fuerunt notissimi sicut Arnoldus Henricus Guyot, Ferdinandus de Richthofen, Henricus Barth
- Christianus Carolus André, biologus cuius argumenta alti aestimavit et Gregorius Mendel
- Christianus Paulsen, politicus Danicus
- Eduardus C. Hegeler, institor et maecenas qui condidit periodicum philosophicum Americanum "The Monist"
- Ferdinandus Springer, editor e.g. operum Alberti Einstein et Davidis Hilbert
- Franciscus de Schober, poeta Austriacus et libellorum auctor (e.g. pro Francisci Schubert et Francisci Liszt operibus)
- Iohannes Matthaeus Bechstein, zoologus et ornithologus
- Ioannes Domizlaff, praeconiarius et graphicus (e.g. pro casa confectrice Siemens AG)
- Ioannes Christophorus Fredericus Gutsmuths, pater artis gymnicae scholasticae internationalis
- Ioannes Gustavus Heckscher, homo politicus Germanus
Bibliographia
recensere- Leonhard Friedrich (ed.): Pädagogische Welt - Salzmanns Schnepfenthal (Ausgewählte Texte). Ienae 2008. ISBN 978-3-938203-49-1
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Scholam Salzmannianam spectant. |