Salfelda Thuringorum
Salfelda Thuringorum[1] (Theodisce: Saalfeld an der Saale) est urbs antiqua in Germania et caput Circuli Saalfeld-Rudolstadt. Kalendis Ianuariis anni 2015 hac in urbe 25.139 incolae habitabant. Burgimagister est Matthias Graul, nullius facitonis politicae sodalis.
Geographica historica oeconomica
recensereOppidum cum Antris magarum, quae dicuntur, sternitur in margine septentrionali et orientali Montium lapidum sectilium Thuringiensium et fluminis Salae. Prima mentio in documentis saeculo XIX facta est. Postquam monasterium Ordinis Sancti Benedicti hic instauratum est anno 1071, oppidum in centrum ecclesiasticum totius Thuringiae conversum est. Situm in puncto concursus Viae Cupri et Viae Bohemicae oppidum et commeatum commerciumque internationale provehebat. Metalla cupri exercebantur et tractabantur in situ, ut urbs effloresceret. Anno 1180 vicus formiter urbs factus est. Inde ab anno 1389 regebant Vettinenses ibi; annis inter 1680 et 1735 vel regiam Ducatus Sachsen-Saalfeld tenebat. Annis inter 1826 et 1918 Salfelda pars Ducatus Sachsen-Meinigen fuit.
Medio saeculo XIX inductio industriae machinalis oppidum mutavit. Nodus ferriviarius quoque invectionem quaestuosae industriae cum officinis chalybariis, socolatariis, opticis fovebat.
Aedificia et fora
recensereMultae aedes diversorum temporum imaginem urbi internae dant valde illecebrosam. Inde urbs cognomen "chronicae lapideae Thuringiensis" portat. Nundinarum platea unionem pulcherrimam aedificiorum historicorum monstrat cum Pharmacopolio curtis ducalis anni 1180 sive Demarchia secundum genus renatum annis inter 1529 et 1537 erecta. Ecclesia parochialis Sancti Ioannis fanum cum atrio pulcherrimo est. In ea invenitur statua maxima Sancti Ioannis Baptistae ab Ioanne Gottwald facta et scrinium medium triptychi cuiusdam anni 1480. In pristino Franciscanorum coenobio hodie Museum municipale Salfeldae est cum collectionibus amplissimis de historia regionali. Passus paucos post moenia in colle situm Priscum castellum ducale est. In eius cappella cadaver regii filii Ludovici Ferdinandi de Borussia iacebat post pugnam apud Wöhlsdorf die 10 Octobris 1806 commissam. Urbis signum vocatur Hoher Schwarm, quod est pars restans castelli quattuor turrium. Castellum hoc possidebant graviones Schwarzburgenses.
Attamen res maxime nota sunt sine ullo dubio sunt Antra magarum (Theodisce: Feengrotten) ab media urbe unum chiliometrum distantia. Mineralia eius visitatores omnes captant; et hodie fons aquae mineralis laborat.
Fons
recensereBaedecker-Allianz Reiseführer Deutschland, Verlag Karl Baedecker, 4. Auflage 1998, ISBN 3-89525-697-8, p. 658-659
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Salfelda Thuringorum spectant. |