Aloysia Gerbing
Aloysia, vulgo Luise Gerbing (nata die 23 Aprilis 1855 ad Schnepfenthal in Circulo Gotha, mortua die 25 Februarii 1927 ad Waltershausen in eodem circulo) erat historica et neptis inclytissimi paedagogi Christiani Gotthilf Salzmann. Cum pater, Gustavus Ausfeld physicus, munere professoris in schola reformatoria Schnepfenthalensi fungeretur, Gerbing totam vitam alligata restabat ad loca ista: Aloysia infans detegebat naturae pulchritudinem; postea erat uxor pictoris diligentissimi Reinholdi Gerbing (qui fuerat et eius instructor in schola). Postremo Gerbing ipsa in ludis Schnepfenthalensibus quibusdam docebat.
Obitus: 25 Februarii 1927;
Familia
Proles: Walter Gerbing
Anno 1905, ictum fortunae perpessa est quando post 28 annos nuptiales obiit maritus: illis datus erat filius unus nomine Valthari.
Inquisitiones de historia regionis
recensereStudebat imprimis emolumento culturali Silvae Thuringiensis secundum largissimum vocis sensum: intenta erat Gerbing in explorandis hominibus geographicis moribus. Omnia quasi studia, ex quibus demanabant edita scripta, de duobus sphaeris agebantur: de topographia et camporum et saltuum (Flur- und Forstnamenbuch) et de typicis vestimentis (Trachtenbuch). Utroque in libro Gerbing conservavit multas traditiones, ne in oblivionem irent. Ad hoc consequendum etiam multis cum silicerniis sapientibus colloquebatur interrogationesque faciebat.
Gerbing subscripsit, cum aliis semitae Rennsteig amicis, manifestum Ludovici Hertel quod nuncupatur vulgo "Waldhaus-Aufruf"; quo fundatio Sodalitatis Rennsteig 1896 acceleraretur. Anno 1906 Gerbing creata est prima secretaria periodici praetitutlati "Die Mareile". In istis foliis semper praevalebant scientifici et inquisitorii articuli, cum res quotidianae et nugae postponerentur.
Gerbing operam dabat etiam contra omnes qui volebant quoquo modo commutare itinerarium semitae Rennsteig, exempli gratia quando alicubi stratae construendae erant. Ita nomen defensoris semitae Rennsteig (Schutzherrin des Rennsteigs) accepit. Aliud nomen supplementarium iam antea portaverat, videlicet Lucorum feminae (Waldfrau).
Sepulta est in amoeno sepulcreto silvano apud Schnepfenthal. At verum monumentum dignum in eius honorem usque hodie abest.
Opera
recensere- Luise Gerbing: Die Flurnamen des Herzogtums Gotha und die Forstnamen des Thüringerwaldes zwischen Weinstraße im Westen und der Schorte (Schleuse) im Osten, Jena 1910.
- Luise Gerbing: Trachtenbuch, edidit Thüringische Vereinigung für Wohlfahrts- und Heimatpflege, 1926.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aloysiam Gerbing spectant. |
- Informationes de semita Rennsteig.
- Articulus scriptus eius die natali 150-o
- "Erfurter Handel und Handelsstraßen", tractatio Aloysiae Gerbing de viis commercialibus