Ernestus Christianus Trapp
Ernestus Christianus Trapp (natus in latifundiis Friedrichsruhe apud Drage in Slesvico-Holsatia die 8 Novembris 1745, mortuus Guelpherbyti-Salzdahlum die 18 Aprilis 1818) fuit paedagogus reformatorius Germanus.
Vita
recensereTrapp rector scholasticus factus est anno 1768 ad Bad Segeberg, anno 1772 apud Itzehoe, anno 1776 rector vicarius et postea rector auxiliaris Altonae; denique Dessaviam anno 1777 petivit ut ludimagister fieret in schola reformatoria Philanthropini.
Salinis Saxonicis professor universitarius creatus est anno 1779 et quattuor annos post Hammoniae institutum educatorium proprium condidit. Ex anno 1788 Guelpherbyti collegio cuidam magistrorum superiori adhaerebat, qua in urbe tunc ab omnibus officiis se retraxit. Insuper periodica plura paedagogica edenda sollerter curavit.
Opera selecta
recensere- Unterredungen mit der Jugend, Hammoniae et Kieliae 1775
- Versuch einer Pädagogik, Berolini 1780
- Tägliches Handbuch für die Jugend, Hammoniae 1784
- Über den Unterricht in Sprachen, Hammoniae 1789
Fons
recenserePierer's Universal-Lexikon, vol 17. Altenburgi 1863, p. 761, quod relegendum est hic in interreti.
Nexus externi
recensere- Versuch einer Pädagogik, 1780.
- Über den Unterricht in Sprachen. 1788apud goethezeitportal.de