Carolus Philippus Moritz

Carolus Philippus Moritz. K. F. J. H. Schumann, anno 1791 pinxit
Tabula commemorativa Berolini in via Münzstrasse 7-11

Carolus Philippus Moritz (Hamalae die 15 Septembris 1756; Berolini die 26 Iunii 1793 mortuus) fuit scriptor Germanus.

VitaRecensere

Moritz pueritiam in tristitia peragens Brunsvicum missus est ut petasos conficere disceret. Mox autem ad parentes revenit, qui interim Hanoverae habitabant. Ibi ingenia sua ostendere potuit maecenati nobili cuidam, qui facultatem gymnasii frequentandi concessit. Mox Moritz maluit ut histrio fieret sub Conrado Ekhof Gotae. Sed inceptum id ad irritum est ductum. Erfordiae studia agere anno 1776 coepit antequam rursus theatri scaenas ascendere conaretur, sed vane.

Venit in hodiernam Saxoniam-Anhaltium ad communitatem fidelium Herrnhutensem in oppidum Barby, quae eum anno 1777 Wittenbergam misit, ut se theologiae dedicaret. Postea fuit magister Dessaviae in Philanthropino directoris Bernardi Basedow, cuius furor Carolum Philippum Moritz ita terruit, ut institutum paedagogice progressivum linqueret. Potestampium iit et anno 1778 instructor fuit in orphanotrophio militari. Paulo post inveniebatur Berolini in pristino Monasterio Franciscanorum (Graues Kloster) tamquam scriptor, praedicator, poeta.

Anno 1782 iter Anglicum fecit, de quo liber legendus editus est. Postea Moritz creatus est magister in ludis Berolinensibus Köllnisches Gymnasium et periodicum »Vossischen Zeitung« sine eventu magno moderabatur quod attinet ad intentionem ut magis divulgaretur et a plebe diligeretur. Mulierem perdite amare coepit inde anno 1786 ad spiritum refocillandum Italiam vectus est. In Italia autem Goethium convenit, cuius consuetudines inspirationesque adamavit. Anno 1788 in patriam reversus Vimariae apud Goethium sartus et tectus conservabatur. Duce Carolo Augusto mediatore membrum factum est in Academia scientiarum Berolinensi et anno 1789 professor in rebus antiquis factus est in Academia artium Berolinensi. Anno 1792 puellam Fridericam Matzdorf in matrimonium duxit.

OperaRecensere

Inter scripta eius mentionis digna sint mythistoria autobiographica »Anton Reiser«, ubi vita usque moram Erfordiensem describitur (Berolini 1785–90) itaque traditur thesaurus litterarius psychologicus-culturalis sat captans de adulescente temporis Sturm und Drang. Item apud »Andreas Hartkopf« (Berolini 1786) autobiographica pullulant. Pretiosum et cum sale mixtum est etiam »Versuch einer deutschen Prosodie« (Berolini 1786), de arte metrica; citemus insuper »Über die bildende Nachahmung des Schönen« (Brunsvici 1788); »Götterlehre« (Berolini 1791); »Reisen eines Deutschen in England« (Berolini 1783); »Reisen eines Deutschen in Italien« (Berolini 1792–93) Annis inter 1783 et 1793 Moritz edidit apud domum editoriam Mylii folia »Magazin für Erfahrungsseelenkunde« (10 volumina).

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 14. Lipsia 1908, p. 150-151 (hic in interreti)

BibliographiaRecensere

  • Alo Allkemper: Ästhetische Lösungen. Studien zu Karl Philipp Moritz. Monaci 1990.
  • Kim Apel: Predigten in der Literatur: homiletische Erkundungen bei Karl Philipp Moritz. Praktische Theologie in Geschichte und Gegenwart. Mohr Siebeck, Tubingae 2009.
  • Cord-Friedrich Berghahn: Das Wagnis der Autonomie. Studien zu Karl Philipp Moritz, Wilhelm von Humboldt, Heinrich Gentz, Friedrich Gilly und Ludwig Tieck. Universitätsverlag Winter, Heidelbergae 2012, ISBN 978-3-8253-5988-1
  • Jörg Bong: „Die Auflösung der Disharmonien“. Zur Vermittlung von Gesellschaft, Natur und Ästhetik in den Schriften Karl Philipp Moritz’ (= Analysen und Dokumente. Band 32). Peter Lang, Francofurti 1993, ISBN 3-631-46150-X.
  • Alessandro Costazza: Schönheit und Nützlichkeit. Karl Philipp Moritz und die Ästhetik des 18. Jahrhunderts. Bernae/Berolini 1996
  • Cristina Fossaluzza: Subjektiver Antisubjektivismus. Karl Philipp Moritz als Diagnostiker seiner Zeit. Wehrhahn, Laatzen, ISBN 3-86525-036-X.
  • Ludwig Geiger:  "Moritz, Carl Philipp", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 22 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1885), p. 308–320.
  • Hans Henning: Karl Philipp Moritz. Ein Beitrag zur Geschichte des Goetheschen Zeitalters. Löffler, 1908.
  • Alexander Košenina: Literarische Experimente auf dem Weg zum psychologischen Roman. Wallstein, Gottingae 2006
  • Leonardo Lotito: La bellezza tautosemica. Riflessioni sul simbolo e sull’allegoria a partire dall’opera di K. Ph. Moritz. Mediolani 2009.
  • Albert Meier : Karl Philipp Moritz. Stuttgardiae 2000, ISBN 3-15-017620-4.
  • Christof Wingertszahn: Anton Reiser und die Michelein. Neue Funde zum Quietismus im 18. Jahrhundert. Wehrhahn, Laatzen, ISBN 3-932324-59-5.

Nexus externusRecensere