Domus Aratri Magni (Theodisce: Haus zum Großen Pflug und Großen Siebenbürgen, via Markstraße 21) inter permulta protegenda aedificia media in urbe Erfordiae numeratur. Sartam et tectam servat hodie sectionem iuvenilem Bibliothecae municipalis.

Hodie hic est sectio iuvenilis Bibliothecae municipalis Erfordiensis

HistoriaRecensere

Domus ista antiquissimum habitaculum est (ex anno 1108). Quam inhabitabant etiam negotiatores isatidis tinctoriae. Repositoria eorum pone domum iacent in via Mettengasse, ubi nunc pupale theatrum quoddam nomine Theater Waidspeicher scaenam habet. In Congressu principum anni 1808 habitatio fuit regis Bavarici Maximiliani I Iosephi, qui Napoleonem in conclavi operis caelati pulcherrimi primo in tabulato recepit.

Nexus externiRecensere