Aperire sectionem principem
Statuae Kellneri umbra in tabula quadam informativa
Domus Kellneri vocata "Zum Bunten Schiff"

Henricus Kellner (natus Heinrich Kellner anno 1440, mortuus die 28 Ianuarii 1510 Erfordiae) fuit homo politicus Germanicus.

VitaRecensere

Kellner numerari potest inter personas Erfordienses sorte maxime tragica. Ioannes pater construere iussit habitaculum burgimagistrale (Vierherrenhaus) et aedes Ad paradisum magnum et asinum nuncupatas. Henricus in matrimonium duxit Margaritam Immenrod. Tamquam unus e quattuor burgimagistris, qui eo tempore Theodisce "Vierherrn" vocabantur, laborem maximi momenti fecit sibi nimis confidens. Attamen talis procacitas male evenit. Die 9 Iunii 1509 increpuit burgenses Erfordienses aggredientes curiam, se ipsum esse solum hominem politicam agentem Erfordiae. Annis praeteritis urbs laborabat nummariis inopiis et odium incolarum gliscebat. Historici eam episodum historiae Erfordienis postea appellaverunt "annum furiosum Erfordiae". Versio minus heroica tradit non populum totum curiam adiisse sed legatos paucos solummodo; Henricum Kellner a collegis captum esse non a burgensibus. Dubitandum est insuper de rebus gestis inter verba arroganter effata et dationem in custodiam.

Causae historicae oeconomicaequeRecensere

Autonomia Erfordiae, centri negotiatorii et culturalis Mediis sic dictis Aevis, ad crepusculum saeculi 15-i percussa est. Pactis apud Amorbach et Vimariam anno 1483 factis auctoritates novae, archiepiscopus Moguntinus et princeps elector Saxonicus agnosci debebant. 200 milia florenorum aureorum etiam multum premebant: tanta pecuniae quantitas transferenda erat ad novos regentes. Extra hoc oportuit milites dare et moenia ducere. Aes alienum factum est, quod homines politici domestici minuere temptabant seu vectigalibus civitati impositis seu pecunia mutua sumpta seu salariis reductis. Anno 1508 Saxonis vel pignus datum est: latifundium regale ad Kapellendorf. Hoc finis politicus Henrici Kellner annuntiavit. Cum ruinae fortunarum iam non celari possent, rebelliones ortae sunt. Henricus Kellner capri emissarii partes egit. Sese occultans in Ecclesia Sancti Viti inventus est, tormentis deditus est, in patibulato ad orientem urbis partem situo suspensus est. Haud ante annum 1516, post disciplinae politicae commutationem (Theodisce: "Regimentsverbesserung"), aequilibrium fiscale venit regente demarcho Adolario Hüttner. Nihilominus anno 1514 adhuc ob causas similes proburgimagistri Bertholdus Boenzan et Georgius Tusendbach obtruncati sunt.

Gravitas et monumentumRecensere

Per saecula memoria Henrici Kellner haud exstincta est et historia etiam in imagine quadam aulae festivae curialis narratur. Historici scienti interdum honorem Kellneranum partim restituerunt: namque ille proculdubio non solus responsalis erat crisis nummariae. Vere anni 2011 domus "Hof zum Obervierherrn" (via Regierungsstraße nr 64) restaurata est; in area posteriori Christianus Paschold fecit pulchram statuam ex aere secundum imaginem in curia visibilem. Proh dolor artificium admirari haud potest publice, quippe quod inveniatur in curte saepta cum introitu interdicto.

BibliographiaRecensere

  • Rolf-Torsten Heinrich: Erfurter Wappenbuch. Teil 1, Erfurt 2013, p. 89-90.
  • Steffen Raßloff: 100 Denkmale in Erfurt.Geschichte und Geschichten, Erfurt 2013, p. 40-41.

Externi nexusRecensere