Kapellendorf
Vicus Kapellendorf inter urbes Ienam, Vimariam et Apoldam situs est, in Circulo Weimarer Land, ubi templum Christianum inter antiquissima totius Thuringiae numeratur.
Historia
recensereMentio prima facta est in documento quodam anni 833. Notissima est eius arx rotunda. Quae post annum 1100 erecta optime conservabatur. Postea, saeculo XIV, in castellum aquaticum mutata est; etiam Ioannes Volfgangus Goethius saepe hic erat. In pugnis contra Napoleonem mense Octobri 1806, hic praetorium Borussorum principe Hohenlohe-Ingelfingen ducente fuit. Monumentum de eorum clade in vertice montis Sperlingsberg erectum est.
Muris rotundis fossaque diametri metrorum 40 spectaculis concentibus theatris locus valde aptus praebetur. Est etiam expositio parva in turri, quae culina pulchra historica instructa est.
Erfordienses nexus
recensereAnno 1352 omnia in possessionem Erfordiae venerunt. Sed iam anno 1508 vicus in pignus datum est. Nostris diebus burgum hoc ad Museum municipale Erfordiae.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Kapellendorf spectant (Wasserburg Kapellendorf, Kapellendorf). |
Lege Καπέλεντορφ ("Kapellendorf") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |