Erfordia Latina fuit quoddam programma radiophonicum bilingue, i.e. idiomatibus Latino et Theodisco. Pars Latina multo amplior erat. Erat in animo eo modo praebere Thuringiam eiusque caput maxima sub varietate ad audientes in toto orbe terrarum dispersos. Insuper vivus usus linguae Latinae monstraretur et cultus civilis Latinus duobis ex millenniis. Statio Erfordia ex urbe res Latinas olim emittens Statio Radiophonica F.R.E.I. appellatur.

His in aedibus creantur emissiones radiophonicae lingua Latina ex urbe Erfordia emissae.

Historia et hora transmissionum

recensere

Initium emissionum mense Iulio anni 2015 fuit. Quae Mercurio die uno intra duas septimanas auscultari potuerunt inter horas 16.00 et 16.15. Technica podcast reauscultari et textus a pagina domestica depromi potuerunt.[1][2] Usque mensem Ianuarium 2019 emissiones vel septimanales fuerunt. Inde a mense Octobri 2019 Latina dantur semel in mense in fine emissionum Esperanticarum quibus titulus Thuringia internationalis. Cui rei finis factus est anno 2021.

Argumentum

recensere

Hae rubricae in cursu unius mensis alterne apparerent:

  • Nova: nuntii ex regione Erfordiensi
  • Angulus librorum: exhibentur litterae lingua Latina pactae
  • Thuringiensia: scitu dignae res de Thuringia (e.g. geographice, historice, ad mores spectantia, homines illustres Thuringienses, architectura)
  • Colloquia Latina: variis de thematibus thesaurus verborum usu ipso iugiter amplificetur
  • Angulus Graecus: informationes de variis rebus lingua Graeca antiqua

Vulgatio

recensere

Propagatio non solum interrete fiebat, sed etiam antemna Erfordiae posita. Ita emissiones essent, praeter informationis fontem Latini fautoribus, generatim omnibus praeconio vivae Latinitatis.

Nexus externi

recensere
  Lege Erfordia Latina ("Erfordia Latina") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam