Aperire sectionem principem
Chartula tamquam praeconium emissionis.
His in aedibus creantur emissiones radiophonicae lingua Esperantica ex urbe Erfordia emissae.

Thuringia Internationalis (Esperantice Turingio Internacia) est quoddam programma radiophonicum Esperantice emissum. Est in animo eo modo praebere Thuringiam eiusque caput, Erfordiam, quam maxima varietate ad audientes in toto orbe terrarum. Statio radiophonica Erfordiae emittens Statio Radiophonica F.R.E.I. appellatur.

HistoriaRecensere

Initium emissionum mense Ianuario anni 2012 fuit. Quae prima quaque die Solis auscultari possunt, hora octava ad vesperas, unam horam integram. Nonnullae partes emissionum Theodisce annuntiantur.

ArgumentumRecensere

His temporibus, ratio ex rubricis sequentibus constat:

  • Nova ex regione Erfordiensi: initio fit brevissimum summarium lingua Theodisca
  • Angulus librorum: exhibentur litterae lingua esperantica pactae aut in linguam Esperanticam translatae
  • Thuringiensia: sciendae res de Thuringia (e.g. geographice, historice, ad mores spectantia, homines illustres thuringienses, architectura, etc.)
  • Receptaculum epistularum: respondetur ad quaestiones ab auscultantibus positas
  • Cursus linguae Esperanticae: libris seriei Mia-Serio a domino Iosepho Schiffer conscriptis

In fine emissionum, sententia lingua Latina dicitur de lingua Esperantica tamquam vinculum inter homines diversarum linguarum. Nonnumquam etiam hospites Esperantistae vocantur ut emissionibus radiophonicis symbolas afferant (ut fecit e.g. de rebus musicalibus domnus Franciscus Georgius Rössler).

VulgatioRecensere

Propagatio non solum interrete fit, sed etiam antenna Erfordiae posita. Sic emissiones sunt, praeter informationis fontem Esperantici fautoribus, generatim auxilio divulgationis linguae Esperanticae inter homines qui adhuc ignorant zamenhofiana. Monstratur quoque quemadmodum adhiberi potest lingua Esperantica in rebus periegeticis.

NexusRecensere