Domus societatis assecuratoriae (Erfordia)
Historica Domus societatis assecuratoriae AOK (Theodisce: AOK-Verwaltungsgebäude) invenitur Erfordiae, Germania, in via Augustinerstraße nr 38, haud procul a prisco Monasterio Augustinianorum sita. Hodie optime de architectura annis 1930 testimonium perhibet. In situ olim praetorium quoddam fuit.
Viae novae architectonicae
recensereDomus tabulatorum trium aedificata est annis 1928 et 1929 secundum ichographias architectorum Theo Kellner Erfordiensis atque Felicis Hinz Hinnsen Berolinensis. Aedes monumentum generis sic dictae Novi obiectivismi tempore suo quoad formam unicae fuerunt.
Descriptio in singulis
recenserePedeplana angulis obtusis retro posita portant pilastra duo rotunda. Tabulata superiora ornata sunt tegulis crudibus.
Statuas creavit inclutissimus artifex Erfordiensis Ioannes Walther, cuius artem videris pluries Erfordiae: e.g. in duabus tabernis argentariis (Sparkasse) media in urbe et in valetudinario antiquo.
Ecce interpretatio figurarum ad laevam manum:
- Praemium infantibus cessum parentibus datur.
- Dentes purgantur.
- Casu eventus infelicis auxilium datur.
Ecce interpretatio figurarum ad dexteram manum:
- Emeritum distribuitur.
- Parentibus consilia dantur.
- Gaudia parentialia.
Bibliographia
recensere- Steffen Raßloff: Flucht in die nationale Volksgemeinschaft. Das Erfurter Bürgertum zwischen Kaiserreich und NS-Diktatur, casa editrix Böhlau, editio prima, 2003, ISBN 3412118028
- Eberhard Menzel: Der Bildhauer Hans Walther (1881-1961), in: Apoldaer Heimat. Beiträge zur Natur und Heimatgeschichte des Kreises Apolda (1995), p. 16 sqq.