Museum Anger (Theodisce: Angermuseum) in platea Anger 18 situm enumerari potest in numero museorum Erfordiae primo loco.

Museum anno 2009

Domus historia

recensere

Philippo Vilhelmo de Boineburg Moguntino gubernatore iubente domus annis ab 1706 ad 1712 erecta est haec domus, tamquam modernum centrum pensandi et expediendi. Haec omnia antea apud Domum staterae magnae in via Michaelis fieri solebant. Per tempus breve hic gubernator ipse sedem suam habet. Hoc facile intelligitur pulchritudo simplici aedificio communi nimia. Ichnographiam fecit architectus clarus Maximilianus de Welsch. Locus restitueret locum staterarum publicarum pristinum in via Michaelisstraße situm. Alia aedificii functiones erant bibliothecae armamentariique. Anno 1768 bibliotheca ampla privata gubernatoris, sic dicta Bibliotheca Boineburgica huc venit. Quae olim in tribu Brühl fuerat apud Curtem Moguntinam incendio demolitam.

In Rebus novis anni 1848 pugnae stratales frequentes erant in via Bahnhofstraße et directe ante museum, cum 12 operarii tirones et fabri trucidati sunt velut 7 milites. De his rebus gestis tabula commemorativa ad latus sinistrum affixa informationes praebet.

Die 19 Februarii 1945 pyroboli complexum evertebant; reinauguratio facta est die 8 Decembris 1946.

Descriptio

recensere

Frons musei dividitur pilastris statuisque uberrime ornatis. In tympano admirari possunt statua urbis patroni, Sancti Martini et virtutum Iustitiae, Caritatis, Prudentiae, Vigilantiae. Istas fabricavit Godofredus Gröninger. Usque ad dies nostros in pedeplanis, ubi et tesserarum aditialium ostiola sunt, plostrella varia ad mercedes transportandas sunt.

Usus musealis

recensere

Inde a mense Iunio 1886 aedificium in usum musealem translatum est, in principio solum de arte Medii sic dicti Aevi. Musealibus rebus favebant faventque circuli amicorum qui nunc nuncupantur Erfurter Museumsfreunde e.V. et Verein für Kunst und Kunstgewerbe.

Pinacotheca fortunis Friderici Nerly restantibus aucta est. Anno 1912 musei praefectus creatus est Edvinus Redslob, quem Gualterius Kaesbach insecutus est. Sub Heriberto Kunze (1925-37) museum valde florebat. Usque ad tempus quo nazistae rerum potiti sunt, museum inter modernissima totius Europae erat.

Artificia

recensere

Permulta grandis ponderis artificia (imagines, vasa Faventina ...) pinacothecae insunt hodie, usque a tempore mediaevali ad Modernismum classicum cum sic dicta Camera Heckel.

Ecce nomina artificum quaedam, quorum tabulae in museo sartae et tectae servantur: Ioannes Samuel Beck, Iosephus Antonius Koch, Casparus David Friedrich, Carolus Blechen, Fridericus Nerly, Carolus Rottmann, Anselmus Feuerbach, Carolus Schuch, Andreas Achenbach, Augustus Vilhelmus Ferdinandus Schirmer, Fridericus Preller, Carolus Spitzweg.

Attentionem specialem hoc in museo merent Schola Vimariensis Pictoria et Modernismus.

Henricus Heckel annis ab 1922 ad 1924 in pedeplanis conclave cameratum pinxit cum argumento hominis aetatum: et virorum et feminiarum aetatum cursus narratur. Personae Circulum Georgianum frequentantes quoque considerantur. Hoc esse dicitur in tota Germania expressionismi pictura parietalis maximi momenti. Musei regens Kaesbach, domno Heckel familiarissimus, opus proposuerat, maecenas Erfordiensis illustris Alfredus Hess pecuniam solvit.

In sectione opificum monstrantur opera Faventina, vitrea, opera porcellanica, supellectiles, mundi muliebres. Die 6 Septembris 2004 vidua Rudolphi Franke graphici instructoris collectoris museum ditavit foliorum milibus 14 circiter. In iis habes opera artificum sequentium (i.a.): Picasso, Chagall, Heckel, Dix et Kirchner. Extra haec nonnulla de urbis historiae videntur, ut e.g. supellex antiquae Curiae Erfordiensis et conclavia historica ab alio loco huc translata.

Nexus interni

Externi nexus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Anger spectant.
  Lege Μουσεῖον Ἄγκερ ("Museum Anger") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam