Domus staterae magnae (Theodisce: Haus zur Großen Waage) inter protegenda antiqua aedificia media in urbe Erfordiae (Germania) numeratur, in via Michaelisstraße nr 6 sita.

Ad dexteram videtur Domus staterae magnae, ad sinistram autem Domus staterae parvae; in fundo est caupona historica Feuerkugel

Commercium provehens

recensere

Mercatores urbem ineuntes primo in viam Sancti Michaelis sese conferre debebant mercedes pensatum. Commercialia metiri quoque oportebat, ut vectigal iustum statueretur. Iam anno 805 imperator Carolus Magnus ipse Erfordiam iure mercandi centrum vocari concesserat. Ad Regni Francorum limitem orientalem sita mercatores ex occidente hucusque veniebant, ubi collegas e terris Slavicis provenientibus convenire licebat negotiandi causa.

Erfordia mox oppidum struicum factum est et Regno Francorum discisso porro mercedes omnium triduum reponendae erant. Grangium tale erat e.g. domus contigua, quae vocatur Domus staterae parvae (Haus zur Kleinen Waage).

Effectus alii

recensere

Cum negotiatores in pausa praescripta sarti et tecti servari deberent, pecuniam facere et aliis feliciter evenit (e.g. equorum pabulatoribus). Itaque passim motus ingentes fiebant, saepe centum raedae carrusve die uno curandae erant. Anno 1712 autem servitia pensandi in plateam centralem Anger translata sunt; ibi hodie Museum Anger est.

Externi nexus

recensere