Fridericus Preller
Fridericus vulgo Friedrich Preller senior (natus Ysenaci die 25 Aprilis 1804; mortuus Vimariae die 23 Aprilis 1878) fuit pictor et rasor Germanicus.
Vita
recensereFilius crustularii plures annos gymnasium illustre Vimariae frequentavit quam in urbem parentes interim transierant. Postea ipse se res docuit in libera schola delineatoria ducali Vimariana, Henrico Meyer rectore. Annis inter 1821 et 1823 picturas ex exemplariis classicis reficere amavit quas Dresdae in Pinacotheca Veterum viderat. Goethio mediatore, studiosus ad academiam artium Antverpiensem factus est. Quae omnia stipendium ducis Caroli Augusti valde facilitavit.
Anno 1826 iit ad Academiam Mediolanensem, annoque 1828 Romam, ubi in circulo scholae Iosephi Antonii Koch acceptus est. Koch fecit Fridericum Preller multas plagas heroicas-historicas exaraturum esse; discipulus in cursu temporis in isto genere veram excellentiam genuit. Anno 1831 Vimariam reversus, antistes scholae ducalis delineatoriae creatus est. Pro Maria Pavlovna ducissa magna sex grandes picturas olearias Thuringienses historicas confecit et diaetas Christophori Wieland in castello urbano ornavit, plagis figurisque pictis. Annis inter 1833 et 1836 Lipsiae conclave in domo Romana cyclo septiformi de Odyssea convenustabat.
Quotannis itinera fecit in montes (e.g. Norvegiae) et marium oras (e.g. Bataviae), ubi artificia praemandata exaravit. Inde ab anno 1856 magis magisque adamavit mundum Homericum, et citatam seriem heroicam classicam carbonicis imaginibus ampliavit. Quas res vulgo monstravit anno 1858 Monaci. Inde a duce magno Saxoniae, Vimariae et Ysenaci rogatus est ut in Museo Vimariae Novae heliocamini parietes expingeret. Ut creatio adsatis fabra fieret, se tres annos inter 1859 et 1861 in Italia manere posse stipulatus est. Itaque ex anno 1863 adumbrationes Italicae sedecim in opera parietalia retractatae sunt. Laboribus terminatis Italia repetita est; ibi paulo ante decessum seriem plagarum Italicarum latam pepigit.
Preller insuper bellas rasiones produxit, e.g. de Castello Wartburgensi, de litoribus ad Rugiam, de privatis.
Fridericus filius etiam pictor factus est. Nepos quidam longinquus fuit Ludovicus Preller, artifex.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Preller spectant. |