Domus ad Altum lilium (Theodisce: Haus zur Hohen Lilie) invenitur in platea capitulari Erfordiae.

Cauponia vetustissima Erfordiae - ab anno 1341!
Prima in vice domus est Pharmacotheca viridis domui nostrae finitima: in recessu videtur Ecclesia Sancti Severi

Historia

recensere

In principio hic erat area curtis coenobialis nonnarum cisterciensium. Post incendium anni 1472 domus viridis reconstructa est super cellas saeculi XIII. Anno 1538 frons nova confecta est.

Antiquissimum oppidi aedificium genere renato cum fastigiis caudatis differt a multitudine aliorum operum craticiorum. Porta ingens clipeos Iesu Christi et Pauli Tarsensis monstrant.

Homines illustrissimi pernoctaverunt hic: citandi sunt i.a. Martinus Lutherus, Gustavus II Adolphus (rex Sueciae) (tempore Belli triginta annorum) atque Hieronymum Bonaparte (tempore Congressus principum, anno 1808)

Finitima pharmacotheca

recensere

Ad latus sinistrum invenitur Pharmacopolium viride (Theodisce: Grüne Apotheke) quae usque ad annum 1993 revera taberna medicamentaria fuit. Annos undecim functionem nullam habuit, antequam novae res exhiberentur ibidem mense Septembri anni 2002.

Externi nexus

recensere

De domo in paginis periegeticis