Ecclesia Sanctorum Nicolai et Iacobi (Theodisce: Schottenkirche, scilicet "ecclesia Scotorum") catholicum delubrum est media in urbe Erfordiae. Olim monastica ecclesia exemplum egregium est artis Romanicae Erfordiae vix vigentis.

Prisca ecclesia monastica Scotorum
Navis princeps valde Romanicus

Historia

recensere

Monachi Benedictini saeculo XII ineunte Erfordiam petiverant, ubi anno 1136 monachium condere coeperunt. Eorum monasterium princeps Ratisbonae fuit. Ibidem etiam illustris Marianus Scotus Abbatiam Sancti Iacobi fundaverat, unde Scoti peregrini in diversas terras Germanicas ibant. Ecclesiae Erfordiensi construendae pecuniam solvit gravio Walter von Gleisberg. Omnibus post sex decennia constructoria confectis consecratio sollemnis facta est.

Incendia et adconstructiones aspectum pluries mutaverunt. Anni 1512 turris declivis est, cui fastigium Italicum (Welsche Haube) impositum est, tempore Renati usitatum. Anno 1518 monachi Scoti monasterium Erfordiense curare incohati sunt, qui interdum etiam professores in Universitate Hierana vocati sunt. Annis inter 1711 et 1729 frons occidentalis fani, quod inde ab anno 1744 etiam communitati Sancti Nicolai serviebat, barocizata est. Anno 1820 monasterium suppressum est, quorum tegulis barbari pro aliis aedificiis utebantur. Tamen ecclesia ipsa incolumis restabat.

In turri ecclesiae Ioannes Hieronymus Schröter astrologus inclutissimus aetate iuvenili libenter tempus degit. Namque ibi telescopium instituerat ad caeli motus inspiciendos. Erfordiae natus post studia theologica et iurisprudentiae speculam astronomicam ingentem Bremae erigi iussit.

Interiora

recensere

Statuae Deiparae cum Iesu parvulo et Iesu dolorosi inter artificia haud rara huius ecclesiae sunt. Structurae Romanicae optime apparent restauratione saeculo XX facto. Ecclesia ipsa remota, quae aliis aedibus quasi tegitur, inter antiquissima aedificia sacralia capitis Thuringiae numeratur.

Nexus externi

recensere
  Lege Ναὸς τῶν Σκώτων (Ἐρφούρτη) ("Ecclesia Scotorum (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Scotorum spectant.