Ecclesia Sancti Nicolai (Erfordia)
Pristina Ecclesia Sancti Nicolai (Theodisce: Nikolaikirche respective Nikolaikirchturm) media in urbe Erfordiae haud procul a Coenobio Augustinianorum sita nunc magni momenti est propter opera udo illita Sanctae Elisabethae in turri.
Historia
recensereOratorium parochiale erat, cuius mentio prima fuit anno 1013. Demolita est anno 1747 propter damna quibus in incendio tres annos ante affecta erat. Turris sola relicta est. Multum tempus ecclesia serviebat Ordini Sanctae Mariae Teutonicorum qui in contigua domu Comthurhof sedebant. Simul ecclesia capitis erat pro ponte Lehmannsbrücke.
Cappella
recensereIn opere in gypso Medii sic dicti Aevi in conclavi quadrato cyclus picturalis de vita Elisabeth Hungariae admiretur. Ista sancta equitum Germanicorum inter omnes praelata erat: equites imagines faciendas arcessivisse valde pote est. Colores densi vultusque delicati serialem picturam edunt, quae olim omnes quattuor diaetae parietes tegebant.
Abuso passa est et in oblivionem cecidit. Quando annis 1970 reinventa est nulli nisi maxime necessarii labores fieri potuerunt. Conclave ipsum repositorium erat. Haud ante annum 2006, cum anniversarium DCCC sanctae Hungaricae appropinquaret, oratorium omnibus visu patefactum est. Antea multae labores scientificae videlicet et renovationes dabantur.
Sancta Elisabetha praesentatur in scenis privatis laetisque cum familiaribus domi suae. Haec patrona Dioecesis Erfordiensis et omnium christianorum Thuringiae magni aestimatur quippe quae pauperes aegrotosque indefesse curaverit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Sancti Nicolai spectant. |
Lege Ναὸς Ἁγίου Νικολάου (Ἐρφούρτη) ("Ecclesia Sancti Nicolai (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |