Ecclesia Sancti Petri (Erfordia)

Ecclesia Sanctorum Petri et Pauli (Theodisce: Peterskirche) in colli Sancti Petri sita in urbe Erfordiae erat olim pars monasterii Ordinis Sancti Benedicti maximi eorum, quae citra Alpes sita erant. Una cum Ecclesia Sancti Severi et Ecclesia cathedrali Beatae Mariae Virginis coronam quasi turritam oppido deorsum imposuit.

Frons ecclesiae ad septentrionem vergens

Historia

recensere

In monachii parte meridiana et orientali haec ecclesia adstructa fuit. Annis ab 1103 ad 1147 tribus navibus generis Romanici erecta est. Agebatur de primo aedificio maiore in Thuringia secundum praecepta scholae Hirsaugiensis, quae dicebatur. Artificiorum copia generum fere omnium ditabatur. Ad tempus benedictini Erfordienses etiam Monasterium Orphal moderabantur. Ultimus abbas fuit Placidus Muth, rector universitarius.

Anno 1813 pyrobolis aedes accensa est, attamen restabant muri multi et imprimis turres ambae cum coronis suis acutis Gothicis. Sub dominatione Borussica ecclesia demolita est partim et in repositorium militare barbare conversa. Margarita delubrorum Romanicorum valde diminuta hodie exhibitiones Fori artis definitae, quod nuncupatur, sartas est tectas servat. De monasterio extra ecclesiam profanatam nulla vestigia conservabantur.

De ecclesia in tractatione collis Petrini omnis a Stephano Raßloff scripta et hic in interreti legibili.

Externi nexus

recensere
  Lege Ναὸς Ἁγίου Πέτρου (Ἐρφούρτη) ("Ecclesia Sancti Petri (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesia Sancti Petri (Erfordia) spectant.