Aperire sectionem principem
Molae Grundmühle in valle rivuli Weißbach
Index viae ad planitiem Orphaler Grund

Monasterium Orphal (Theodisce: Kloster Orphal) haud procul ab Töttelstadt (Erfordiae) situm monachium pristinum famosumque fuit.

HistoriaRecensere

Verisimiliter patrocinio Sancti Georgii dedicatum fuit. Fratres Eberhardus et Cuno Treverenses pecunias coenobio erigendo dederant, cui prima mentio anno 1074 in epistula a monasterio quodam in Zierenberg-Burghasungen (provinciae Cassellensis) data. Mentio autem ultima anno 1307 inscribitur, ubi archiepiscopus Moguntinus ipse coenobium servavit. Iste homo iura patronalia benedictinis Erfordiensibus divitioribus dederat. Fanum valde ruinosum anno 1470 reconsecratum est benedictinis faventibus. Causa loci salvandi fuit fama de moniali quodam diebus festis Sancti Bonifatii ibidem aquam sanctam spargenti. Reformatione saeviente denique circa annum 1530 locus desertus est.

DescriptioRecensere

Coenobium campestre ad torrentem Weißbach situm planitiei hodiernae Orphaler Grund nomen dedit. Molendinum Grundmühle cum caupona urbanis relaxationi est quo excursiones totum annum fiunt. Muri paucissimi testimonium de monachio vix perhibere queunt, ita ut imagines fictae in caupona pendentes visui tactuique succurrant. Cristam 300 metros altam nominaverunt Orphaler Berg quam ad orientem monticulus Katzenberg et in valle puteus monasterialis attingunt. Quae omnia monachii veteris territorium indicant cinguntque. De interitu coenobii fabula vulgatissima narratur. Mense Augusto anni 2016 crux magna in situ erecta est ut memoria coleretur et peregrinationes aliquando reincoharentur.

Nexus externiRecensere