Aperire sectionem principem
Kleine Synagoge Erfurt

Synagoga parva (Theodisce: Kleine Synagoge), media in urbe Erfordiae sita inter multa vestigia cultus civilis Iudaeorum in Thuringiae capite viventium numeratur. Nostris diebus proseucha haec non iam liturgicis servit.

Historia antequam venum deturRecensere

Quando saeculo XIX ineunte denuo Iudaei Erfordiae habitare praeferrent, habitaculum privatum ritibus absolvendis serviebat. Ibidem anno 1840 sinagogam erexerunt, i.e. primam proseucham post saecula quinque circiter. Quam magister iudaicus Philippson consecravit die 10 Iulii.

Domus duorum tabulatorum in genere Historismi constructa fenestras duas grandes arcuatas habet. Insunt oratorium cum matroneo fidelium feminearum et balnea ritualia in cella et habitatio pro ministris. Cum numerus Iudaeorum augeretur ante moenia mox Synagoga grandis (Große Synagoge) erecta est. Proseucha parva in urbis centro servitio religioso terminato anno 1885 mercatori C.C. Römpler vendita est. Repositorium doliorum factum est et fabrica acetorum spirituosorumque.

Inter bella pancosmicaRecensere

Anno 1918 magistratus priscam proseucham emit habitaculis instituendis. Mutationes hae characterem cultus religiosi omnino - Deo gratias - deleverunt, ut tempore Imperii Hitleriani murorum incolumitas maneret. Habitationes usque annum 1993 hic erant.

De proseucha repertaRecensere

Tempore Germaniae communisticae aedificium neglectum prorsus nihil de historia tradidit paucique de eius historia instructi erant. Annis 1980 exeuntibus tamen magis magisque de vestigiis Iudaicis explorabatur, itaque etiam de Synagogae parvae partibus futuris agendis deliberatum est. Consilium ceperunt, ut omnia in locum eruditionis congressusque redditura essent. In restaurandis rebus opera data est, ut cuncta aspectu originali affabre ornentur.

Inauguratio alteraRecensere

Die 9 Novembris 1998 proseucha sollemniter denuo aperta est. Ibi nun praelectiones, orationes, concentus, congressus regulariter fiunt. Scopus est, ut obstacula intellectualia ante cultum civilem Iudaicum minuantur, cum homines non Iudaeici traditiones historiam religionem cognoverint. Ita synagoga pristina tolerantiam inter diversas cultus religionesque in Thuringia augeri iuvet.

Nexus interni

Nexus externiRecensere