Depositorium Benary (Theodisce Benary-Depot) est pars domus argentariae magnae Erfordiae in Germania, quae in via Brühler Straße 37 sita est. Partim museali in usu est.

Museum pressorium in via Businessstraße Erfordiae.

Aedificium recensere

Oeconomicus Erfordiae flos valde de commercio tam horticulturali quam seminario dependit. Inter huius materiae institores mentionis digni sint Christianus Reichart, Iacobus Platz, Christophorus Schmidt et Niels Lund Chrestensen. Praeterea Ernestus Benary gravis erat, qui aedibus nomen dedit. Horticultorum Europaeorum maior fuisse dicitur, qui novam et inusitatam methodum mercium quoquoversum expediendarum adoptavit atque lucrative peregit. Anno 1865 eius familia hecatometra quadrata XX arvorum possidebat. Itaque anno 1897 haud procul a villa et grapheo horreum magnum erectum est.

Aedificium quattuor tabulatorum frontem teguliciam habet cum ornamentis recentioribus. In restaurationibus elementa structilia lignea interiora reinveniri potuerunt; tunc anabathrum additum est itaque ex anno 2001 usui culturali nihil iam obstabat.

Musea recensere

Museum typographicum recensere

Ante mensem Aprilem 2001 expositio in Cella Gutenbergensi, quae dicebatur, in via Johannesstraße mundum impressionis montrabat quoniam operarii domus editoriae Fortschritt res multas collegerant. Proh dolor autem anthologica machinarum ex anno 1982 inspici non iam poterat. Anno 1994, Museum Municipale Erfordiae res istas annorum inter 1860 et 1930 acquisivit. Quoniam spatium in depositorio Benary restaurationibus perfectis promptum erat, impressionis collectio pretiosa eo venit. Deinceps numerus expositarum rerum (e.g. prelorum) assidue crevit.

Museum Oceani Pacifici recensere

Gulielmus Knappe, minister coloniae et collector, pretiosa multa ad cultum atque humanitatem incolarum Oceani Pacifici spectantia magistratui Erfordiensi anno 1889 vendiderat, ut nunc in depostorio Benary inveniuntur res quae olim in Museo Laographico Thuringiesi videri poterant. Ibi navigium Samoanum pulcherrimum aspici potest.

Collectio Kämmerer recensere

Denique collectiones familiae Kämmerer e Museo Anger ad depositorium transportari iussum est. Anno enim 1996 Ioannes Helmutus Kämmerer supellectiles, imagines, vasa vulgo publicari siniverat.

Nexus externi recensere