Aperire sectionem principem
Locus amoenus domus saltuariae.
Cappella historica.

Domus saltuaria Villrodensis[1] (Theodisce: Forsthaus Willroda; etiam Willrode) est locus in peripheria Erfordiae situs, dilectissimus ad excursiones faciendas.

Historia et possessoresRecensere

Agitur de complexu historico cuius initia usque ad saeculum undecimim spectant, et qui a saeculo tredecimo ad saeculum quintum decimum erat monachii apud Ecclesiam Sanctae Crucis Erfordiensis. Moniales circumvallationes facere iusserunt necnon fossam. Itaque aedes mox similes erant castro cum fossato, in cuius alveo aqua fluit. Postea stirps quaedam burgensis Erfordienses a Villrodensibus dicta acquisivit omnia et anno 1574 urbs Erfordiensis ipsa. Anno 1664 regentes archiespicopi Moguntini obtinebant ea, ab anno 1803 ad 1945 status Borussiae.

MuneraRecensere

Saeculo 18-o aedes venatoribus erant instructae, quamobrem etiam pulcherrima exedra venatoria in principi domo affabre figuris exornata est. Gubernator Carolus Theodoricus de Dalberg curavit ab anno 1772 ampliorem internorum ornatum et mandavit pictori Rudolpho Christiano Alberto Zöllner Baruthensi ut faceret imaginem maximam in parietibus de venatione.

Ioannes Volfgangus Goethius ipse hospes erat, ut ferunt. Adventis Borussicis cuncta facta sunt officium saltuarium et magistratuum habitatio.

Nova ex anno 1992 - Terminorum museumRecensere

Anno 1992 associatio orta est ad conservandum et iuvandum saltuariam domum (Verein zur Erhaltung und Förderung des Forsthauses Willroda). Anno 1995 ineunte coepti sunt labores renovationis. Nostris temporibus domum usurpantur pro spectaculis variis culturalibus quoque. Insuper inauguratum est ibidem Museum lapidum terminalium (Theodisce: Thüringer Grenzstein-Lapidarium).

Quamquam numquam illo loco inveniebatur vera caupona peregrinatoribus restaurandis refocillandisque, homines libentissime omnibus temporibus illuc excurrebant. Illexit multos annos etiam spectatio cervi cuiusdam domiti, cui nomen erat Hansi. Illius cadaver fartum hodie admirari potest in Museo historiae naturalis Erfordiensi. Saltem potus et cuppedia simplicia semper prostabant venalia. Nostris temporibus id fit finibus septimanae et diebus festis tantummodo.

PartesRecensere

  • Pons et porta: refecta anno 1990
  • Oratorium: pars omnium maximi valoris, optime conservatum, arte Romanica constructum, forte in pristino tempore turris defensoria (de quo plurimi historici tamen dubitant)
  • Saltuaria domus: propter incendium anno 1720 saeviens reaedificata est anno 1745
  • Stabulum et horreum: serviunt hodie conventibus Societatis Villrodensis necnon tamquam taberna macellaria, qua nonnumquam ferarum carnes emere possunt
  • Furnus (saeculi 17-i): diebus portarum apertarum gaudium maximum affert spectatoribus, quorum multum interest discere de antiquis pistoriis technicis
  • Cellae (ad fossati meridiem sita, extra muros): ibi instructus est biotopus artificiosus ad observationes biologicas perficiendas
  • Lavatorium: reperitur haud procul ab ingressu; constructum est saeculo 18-o ad assequendam uberrimam rei aquariae provisionem; restauratio facta est anno 1997

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

BibliographiaRecensere

  • Grobe, Karsten. 2012. Forsthaus Willroda war schon immer eine gastliche Adresse. Thüringische Landeszeitung, 5 Septembris.
  • Müller, Reiner. 20012002. Die Kapelle des Forsthauses Willroda: eine romanische Wehrkirche? Burgen und Schlösser in Thüringen, 49–61.
  • Hans Schuchhardt: Willroda und die Willröder. Ein Beitrag zur Thüringer Heimat- und Familienforschung, Erfurt 1928 (= Erfurter Genealogischer Abend. Wissenschaftliche Abhandlungen. Kajero 1, p. 1–96).
  • Hans Schuchhardt: Willrode im Spiegel der Geschichte der Stadt Erfurt, Göttingen (cx. 1964) (= Beiträge zur Geschichte der Stadt Erfurt, 1).
  • Sigrid Zanotelli: Die Geschichte der Willrodaer Familienstiftung, Erfurt 1999. En: Stadt und Geschichte 3/99, No 4, p. 16.

Nexus externiRecensere