Venedig (ad verbum: Venetiae) area viridario similis est media in urbe Erfordiae in Germania sita. Ob aquarum multitudinem feliciter Venetiarum nomen adoptatum est.

Anates ante domos in via Steinstraße
Visus centralis viridarii

Hoc territorium inter septentrionem et occidentem vertens pro Sancti Andreae tribu limiti est, longitudine 300 metrorum et largitudine maxime 105 metrorum. Flumen Hierae territorium arguit, et dividens illud et formans insulas nonnullas amoenas.

Hoc loco ramus fluvialis princeps qui nuncupatur Breitstrom in Hieram Salvaticam (Wilde Gera) influit. Hinc quoque Hiera Angusta (Schmale Gera) defluit.

Viridarium sternitur inter fluvium, angiportum Pfeiffersgasse, inter vias Steinstraße et Venedigstraße.

Historia

recensere

Caespes quidam est eo loco quo antea muri trans flumen ducti sunt. Saeculo XVI erant ibidem molendina quae infeliciter aut demolita aut in aliam speciem mutata sunt. Anno 1666 prima mentio facta est casae tinctoriae cuiuspiam nomine Zur kleinen Venedige; inde ab anno 1826 in mappa geographica nomen Venedig invenitur.

Post annum 1998 territorium pedetentim reconstructum est. Anno 2004 ponticula duo advenerunt et nova prata et semitae ad usum birotariorum peditumve.

Externi nexus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Venetias Erfordiae spectant.