Ecclesia fontis (Theodisce: Brunnenkirche) ecclesia catholica quaedam genere romanico in media Erfordia sita est (Fischersand nr. 24). Haud procul est seminarium sacerdotale.

Photographema de ecclesia a latere stratae Fischersand factum

Nomen eius forsitan allusio sit in fontem quempiam temporum praechristianorum, scatebrae quae in honorem deae Silviae effundebantur. Alii putant nomen in connexu baptismatis Sancti Bonifatii esse. Versio tertia explicat ita: anno 1248 sancta hostia rapta est quae anno proximo immaculata in stagno cum fonte inventa est.

Historia

recensere

Anno 1253 erecta ecclesia anno 1472 incendio quassata est. Restaurarunt eam annis 1701 et 1954. Turris maximam in partem demolita est. Anno 1957 puteus paganus sablone completus est. Apud frontem occidentalem epitaphium pro Conrado Wingerten (+ 1468) videri potest in quo Iesus dolorosus monstratur. Insuper ostiolum candelae deponendae cum margine articioso ibidem invenitur (circa annum 1500). Anno 1701 fenestrae novae advenerunt. Annis ab 1880 ad 1890 complexus genus gothicum novum adoptavit quae omnia annis ab 1954 usque ad 1956 rursus abdiderunt. Sacristia pristina reperitur ad septentrionem chori, quae habet aditum ad oratorium. Omnium originalium rerum in situ restabant solum sculpturae ligneae Deiparae et Ioannis apostoli quae olim artificio de tribus hominibus crucifixis intererant. Quod artificium circa annos 1480/90 fabricatum est. Etiam crucifixus quidam gothicus modernior conservatus manebat.

Functiones

recensere

Annis ab 1361 usque ad 1595/98 conventus collegialis hic erat. Hodiernis diebus cappella Parochiae universitariae catholicae est, cum protestantici indesinenter inde ab saeculo XVI in Ecclesia Sancti Michaelis precatum conveniant. Facultas theologica ecclesiam usurpat etiam tamquam seminariorum diaetam et locum ad docendos actus liturgicos. Interdum praelectiones publicae quoque dantur.

Nexus externi

recensere
  Lege Ναὸς τῆς κρήνης ("Ecclesia fontis (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam