Trans aream saeptam Arche media in Erfordia sitam, quam aquae salientes cum musicis Bremensibus exornant, attingis angiportum Große Arche, cuius casa principalis vocatur Haus zum Sonneborn (1536). Ibi sedes lexiarchi est inde a Kalendis Decembribus anni 1988. Haud procul sita est domus haec a Sacrario Sanctae Magdalenae.

Domus Zum Sonneborn ab integro reconstructa, Erfordiae

Descriptio

recensere

Domum construi iusserunt propinqui e stirpe Ludolf, e qua citemus philologum Hiob Ludolf et Henricum Gulielmum Ludolf.

 
Aula pro caeremoniis nuptialibus

Antea in ipso loco fabrica cerevisiae erat, caupona et mensae lanionae. Nunc irenarches hic sedent. Restauratio completa est anno 1988 neque multa in statu originali conservari potuerunt. Porta antiqua est sicut diaeta cum atrio et picturae parietales generis renati. Etiam nonnulla tignaria vetusta sunt. Imagines saeculi XVI Iustitiam et Vanitatem monstrant.

Artificium

recensere

Nomen Sonneborn sese refert ad puteum fontemve. Ubi olim puteus erat hodie videri potest artificium ferreum. Lavacrum excudit artifex Guntherus Reichert.

Externi nexus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum Sonneborn spectant.
  Lege Δομὴ Sonneborn ("Domus Sonneborn") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

De domus historia