Ecclesia Sancti Trinitatis (Theodisce: Dreifaltigkeitskirche) oratorium quoddam protestanticum est Erfordiae, apud Castellum Molsdorf situm.

Ecclesia protestantica apud Molsdorf

Historia

recensere

Ecclesia castelli annis ab 1717 usque ad 1720 factum est, postquam Ecclesia Sancti Albani ruinosa demolita esset. Agitur de pulchra baroci generis ecclesia sollemni, in qua lavacrum dominatur. Altaris imago deplorationem DNIC monstrat, saeculo XVII ineunte depicta.

Organi domus et aliae partes instrumenti anni 1721 sunt, cum technicus Thielemann Gothensis hic operam daret. Gravio Gustavus Adolphus de Gotter ipse organum sumptu proprio amplificari iussit. Anno 1934 organi interiores partes novae factae sunt ab institore Helfenbein, et ille Gothensis.

Italica temporis Renati

recensere

Ecclesia interiora ab initio in ea sunt exceptis nonnullis imaginibus in parietibus (saeculi XIX). Temporis recentioris autem sunt sex tabulae artificis Hedvigae Ruetz, nata diurnario Rigensis cuidam et discipula pictoris Maximiliani Liebermann. Cum sorore, quae erat cantatrix, castellum quasi contiguum in feriis aestivis frequentabat. Imagines anni 1934 imitantur opera Ioannis Faesulani quae Florentiae in Monasterio Sancti Marci pendent.

Nexus externi

recensere