Aperire sectionem principem
Domus Boerorum Erfordiae

Domus Boerorum[1] (Theodisce: Burenhaus) aedificium grave est in via Stationis ferriviariae Erfordiae. Monumentum inofficiale haberi potest pro consule Gulielmo Knappe.

Index

Erfordia et Bellum BoerorumRecensere

Saeculum unum ante Respublicae Boerorum in Africa Australi contra Angliam pugnaverunt ut independentes fierent. Potestas totius orbis imperialismo studentissima metallorum aureorum in libera civitate Oranje et in Transvaal sitorum cupidissima erat.

Post Bellum Boerorum (inter annos ab 1899 ad 1902 factum) stirpes Batavicorum immigrantium independentiam amiserunt et in imperium Anglicum inserebantur. Germani multi eventus bellicos sequebantur in favorum praesidis Pauli Kruger. De hoc testimonium perhibet etiam sic dicta Domus Boerorum Erfordiae in compito inter viam ad stationem ferriviariam generalem et viam coniunctricem orbitalem a Georgio Gagrin dictam sita. Murarius Paulus Funk anno 1902 aedes suas modo confectas effigiebus militum praefectorum in parte superiori ad sinistrum latus ornavit. Facies abhorrenda domni Chamberlain, administri Britannici de coloniis administrandis, a dextera parte affixa est.

Natura domni KnappeRecensere

Erfordiensis quidam paulum ante Argentariae Nationalis Africae Australis director et amicus praesidis Kruger fuit. Ille consul nomine Gulielmi Kruger proculdubio inter Erfordienses maximi momenti numeretur. In toto orbe terrarum innotescebat in bello coloniali in Samoa anno 1889 gesto. Anno 1894 Kruger revenit et officiis Ministerii de rebus externis sese obtulit, cum interim in Africa Australi tamquam argentarius laboravisset. In Sinis consul generalis erat moribus indigenis explorandis operam dans et praeconium peregre de Germania faciens. Odium phyleticum ei alienum erat ut bellandi cupiditas, quod nonnulli imputaverint officialibus politicae Germanicae in terra aliena tempore imperialismi.

Honores in patria spretaeRecensere

Quando anno 2010 proposita fiebant, ut in occasione anniversarii C strata ab eo nominaretur, sectio culturalis Curiae Erfordiensis id recusavit. Reprehenderunt eius actiones colono similes. Praeses foederalis Germaniae saltem honoravit domnum Knappe, cum anno 2007 Sciamhaevi Universitas Tongji anniversarium fundationis C celebraret.

CollectorRecensere

Knappe ethnologus ad delicias fuit conferens multa populorum Oceani Pacifici Australis. Collectiones inveniuntur in repositorium Benary quod attinet ad Museum municipale.

FontesRecensere

De domo apud erfurt-web.

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)