Aperire sectionem principem
Napoleonem, qui legatum Austrum excipit, pinxit Nicolas Gosse

Congressus Erfordiensis (Francogallice: Congrès d’Erfurt; Entrevue d'Erfurt, Theodisce:Erfurter Fürstenkongreß; Erfurter Fürstentag) institutus est a Napoleone Bonaparte Erfordiae, quo a die 27 Septembris usque ad diem 4 Octobris 1808 politici maximi Europae convenerunt. Participaverunt imperator Russiae Alexander I, plures principes Confoederationis Rhenanae necnon homines cultus civilis ut Ioannes Volfgangus Goethe et Christophorus Martinus Wieland.

Scopus conveniendiRecensere

Homines politici rationes suas definire voluerunt una cum duabus restantibus potentiis, id est cum Russia et Francogallia. Ipsi Francogallis liberum aditum in Hispania permissuri Imperium Austriacum indesinenter opprimerent.

In pacto corroborandae cooperationis Francogalliae cum Russia die 12 Octobris 1808 signato, ubi Congressus Erfordiensis concordias enumerantur, Russia munus Francogalliae iuvandae contra Austros aggressuros iniit. Item politicam Francogallicam in Hispania toleraret. Francogallia ipsa declaravit nihil exercitibus Russorum obstaturum in occupandis Moldavia Valachia Finnia. Imperator Sarmaticus Prussiae adfuit, cum a Francogallia postulatam pecuniam minui perpetraret.

Nexus interni

FonsRecensere

Pausch, Marion: "Erfurter Fürstentag", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006

BibliographiaRecensere

  • Steffen Raßloff/Ulrich Seidel: Der Erfurter Kaisersaal, Erfurt 2008. ISBN 978-3-86680-303-9 (p. 31-38).
  • Werner Greiling: Napoleon in Thüringen. Wirkung – Wahrnehmung – Erinnerung, Erfurt 2006, ISBN 3-937967-11-7 (p. 109–117).
  • Klaus-Dieter Kaiser: Erfurt, Napoleon und Preußen 1802 bis 1816, Erfurt 2002, ISBN 3-9807188-7-5 (p. 86–92).
  • Rudolf Benl: Der Erfurter Fürstenkongreß 1808. Hintergründe, Ablauf, Wirkung, Erfurt 2008, ISBN 978-3-941020-00-9
  • Gustav Seibt: Goethe und Napoleon. Eine historische Begegnung. München 2008, ISBN 978-3-406-57748-2

Nexus externiRecensere