Ecclesia Sancti Spiritus (Erfordia)
Ecclesia Sancti Spiritus (Theodisce: Hospitalkirche), fanum protestanticum non iam in usu, Erfordiae invenitur praeter stratam anulariam pro Georgio Gagarin vocatam.
Historia
recensereDelubrum ad nosocomium attinebat inter complexum Grandis valetudinarii quod vocabatur. Olim regio extra moenia sita erat haud procul a porta Kraempfertor: structio necessaria fuit quia pristinum valetudinarium media in urbe demolitum erat. Ibi in Foro piscium iam anno 1183 moniales Ordinis Sancti Augustini infirmos curaverant. Anno 1196 eis nova cappella Sanctae Crucis donata est. Tempus breve Franciscani quoque serviebant ibidem.
Anno 1389 valetudinarium omnino reconstructum est alio in loco extra urbis moenia ubi usque ad saeculum XX Erfordienses patientes sartos conservavit.
Nostris autem diebus ecclesia servitio liturgico non iam patet, namque depositorium est Museo laographico propinquo. In muro ecclesiae invenitur solarium vetus. Organum tubulatum pro fano hoc olim construxit Ioannes Georgius Schröter, quod renovatum est annis 1920.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Valetudinarii veteris fanum Erfordiae spectant. |