Opus fundatum Louise Mücke (Theodisce Louise-Mücke-Stiftung) fuit civilis iuris anno 1898 ortum. Silicerniis consulebat eaque curabat. Insuper paedotropheum infantibus septuaginta alendis tenebat; sedes eius erat Erfordiae, in via Regierungsstraße 52/53. Nomen suum duxit a fundatrice. Kalendis Ianuariis 2020 in gremium Fundationis Augustae Victoriae se contulit, quae etiam Erfordiensis est.[1]

Aditus in hortum infantium et in gerontocomium.

Descriptio

recensere

Praecipua fundationis proprietas est labor communis inter aetates varias. Iam inde ab anno 1970 catervae infantium diversarum aetatum misceri solebant; diebus festis religiosis (et alii) una cum senibus in eadem domo res celebrantur. In tympano instituti ad ianuas reperitur inscriptio secundum voluntatem dominae Mücke adposita cum versu biblico hoc: "Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur" (Mat 5:7).

Historia

recensere

Saeculo vicensimo ineunte, misericordia unius solius feminae fundamentum instituto iecit: domina Anna Mücke (1845–1921) eius regulas constituit praesertim propter sortem filiae, corpore debilis. Illa maturius mortem obiens, antequam rebus a matre institutis frui posset, saltem nomen fundationi dedit. Ex initio maximi ponderis erat occupatio personarum infirmarum et hebetum inter homines, i.e. senum et infantium.

Incorporatio in structuras ecclesiasticas

recensere

Fundatio creata est auxiliante Franciscanorum ecclesiae parochia. Principio dominus pastor Rudolphus Leib una cum parochiali consilio his rebus operam navabat. Anna Mücke ipsa ingenio ecclesiastico semper favebat. Anno 1978 confusae sunt parochiae Franciscanorum et Dominicanorum ecclesiarum; ex quo commendatio in manus novas secuta est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Opus Fundatum Ludovicae Mücke spectant.