Confoederatio Commeatus Publici Thuringiae Centralis
Confoederatio Commeatus Publici Thuringiae Centralis (Theodisce: Verkehrsverbund Mittelthüringen, compendiarie: VMT) die 1 Aprilis 2006 creata est. Extra servitia quotidiana hominum transportandorum, ut operam suscipiant, Confoederatio commeataria, cuius servitia late patent a Circulo Gothensi in occidente usque ad urbem Gerapolis in oriente, invitat quoque ad excursiones diversas faciendas. In quibus agitur de cultu civili, de natura fruenda, de spectaculis visendis. Sedes eius est Erfordiae. A die 13 Decembris 2020 spatium eius valde augebitur.[1]
Excursiones
recensereCultus civilis
recensereThuringia historia plena est. Multa aedificia et monumenta de hoc testimonium perhibent invitantia ad itinera in tempora pristina. Regio quae inter urbes Gotae et Gerapolis est, praesertim sat multa offert: sicut exempli gratia Vimariae Castellum Belvedere cum viridario amplissimo, Domum Am Horn (domus exemplaris epochae architectonicae praestantissimae Bauhaus), sive Castellum Ettersburg. Haec tria etiam in elencho rerum ad patrimonium culturale mundanum spectantium recepta sunt ab UNESCO, Unitarum Nationum Societas cultui humanitatique provehendis.
Ecce aliae res visitandae:
- Synagoga vetus Erfordiae: agitur de antiquissima synagoga totius Europae, quae Medii Aevi est et usque ad tegmentum incolumis stat.
- Arx in Monte Sancti Petri Erfordiae: complexus iste inter Europae Centralis arces barocas insignissimus est quoad statum conservatorium.
- Castellum Friedenstein Gotae: in Germania hodierna maximum castellum temporis baroci nascentis est. Museum ducale cum artificiis suis inter alia musea in situ excellit.
- Domus hortensia Ioannis Volfgangi Goethe Vimariae: hunc poeta laureatissimus Germanicus anno 1776 venit. Domus ipsa iam saeculi XVI est.
- Bibliotheca ducissae Annae Amaliae Vimariensis: bibliotheca etiam inter patrimoniales res mundanas repperi potest.
- Museum de campanis in urbe Apolda: hic visitantes collectio maxima campanarum laetificat. Insuper de fabricatione campanarum certiores fiant.
Natura ambiens fruenda
recensereThuringiae cognomen Cordis viridis Germaniae est, quod homines periegetici iam ante fere unum saeculum dederunt. Multa viridaria, saltus biosphaerici et loci amoenissimi invitant ad migrationem quovis anni tempore! Idem valet pro territorio inter urbes Gotae et Gerapolis: Expositio horticulturalis Erfordiae, qui Theodisce Egapark appellatur, a multis diligitur. Hic est totius Europae pulvinus florum ornamentalium largissimus. Migratores tramine historico Saltus Thuringiensis quod vocatur vehantur usque ad vicum Tabarz. Inde trans romanticas fauces Lauchagrund ambulantes delectentur. Speculatorium maxime est iter secundum flumen Salae inter urbes Ienae et Dornburg.
Ecce alii loci visitatu digni:
- Longosalissae: urbs ista viridariorum electionem offert - habet Hortum Iaponicum, Hortum rosarum, Arboretum, Hortum botanicum et Viridarium apud castellum quoddam nomine Schlößchenpark.
- Marienglashöhle (apud Friedrichroda): antra crystallica cum stagno pulcherrime repercutuntur.
- Viridarium recreationis apud Bad Berka: mensibus a Maio usque ad Octobrem hic sonis lucibusque tete ad somnia iucundissima temptant.
- Hortus zoologicus Gothensis: vivarium istud in regione protegenda montis Seeberg invenitur.
- Viridarium Hofwiesenpark in urbe Gerapolis: in urbe, ubi pictor Otto Dix natus est, istud viridarium hortus maximus est.
- Hortus Iaponicus Longosalissae: viridibus cunctis aspectis etiam corpus relaxare licet in finitimis areis recreationis.
Spectacula in anni cursu
recensereThuringia spectaculis pullulat. Cuiuscumque generis eventus fiunt ad quos milia hominum attrahuntur, quotannis. Inter multa alia citemus Festum apud Pontem negotiatorum Erfordiae. Melodramatum et theatralium fautores in oppidis Erfordiae, Vimariae, Ienae et Gerae superexaltabunt. Noli oblivisci Theatrum Ekhof in urbe Gotae cuius scaena baroca etiam nostris temporibus in usu est. Ecce alia destinata menti salubria:
- Ludicra sollemnia in scalis cathedralis Erfordiensis: sub divo aestate ante ecclesias Sanctae Mariae et Sancti Severi in Thuringiae capite spectacula fiunt.
- Danetzare in urbe Erfordiae: musica et saltationes populares ex omni orbi terrarum praesentantur a hominibus vestimentis typicis indutis.
- Arena culturalis Ienensis: Ante theatrum urbanum concentus fiunt, aestate, permulti quidem.
- Festum mediaevale ad Bad Langensalza: illo tempore centrum urbis omne mutatur in nundinas mediaevales.
- Forum ceparum in urbe Apolda: cerevisiae fabrica localis genus Embeccanum hominibus distribuit, cum illi obsonatum eunt ad mensas trecentas seu spectacula in scaenis septem vident.
- Höhler Biennale in urbe Gerapolis: Omni altero anno urbs Thuringiae orientalis maxima res quae ad cultum civilem attinent in cellis repositoriis subterraneis ostendit.
Societates participantes
recensereAutoraedis longis/traminibus urbanis
recensere- Erfurter Verkehrsbetriebe AG (EVAG)
- Geraer Verkehrsbetrieb GmbH
- Gothaer Straßenbahn und Thüringer Waldbahn GmbH
- Jenaer Nahverkehrsgesellschaft mbH (JeNah)
- JES Verkehrsgesellschaft mbH im Saale-Holzland-Kreis und Jena
- Personenverkehrsgesellschaft mbH Weimarer Land (PVG), Apolda
- IOV Omnibusverkehr Ilmenau
- Regionale Verkehrsgemeinschaft Gotha mbH (RVG)
- Stadtwirtschaft Weimar GmbH
- Verkehrsunternehmen Andreas Schröder
Hamaxosticho
recensere- Deutsche Bahn
- Erfurter Bahn
- Süd-Thüringen-Bahn
Statistica
recensere- Quanti habitant in circulis terrae Confoederatione commeataria tactis (Erfordia, Vimaria, Weimarer Land, Iena)
- 2005: 451 058
- 2007: 457 032
- 2011: 1 163 844
- Personae quotannis vectae (aestimatione)
- 2005 et 2007: 48 000 000
- Chiliometra ab hominibus quotannis peracta (aestimatione)
- 2005 et 2007: 300 000 000 (chiliometra 6,25 fere quae unusquisque simul peragit)
- Stationes ferriviariae, stationes minores variae
- 2005: 871
- 2007: 811
- Vehicula
- 2005: 519
- 2007: 500
- Lineae
- 2005 et 2007: 104, e quibus 12 hamaxosticae, 13 hamaxosticae urbanae, 43 autoraedis longis urbanis, 36 autoraedis longis distantiarum longiorum
- Societates locales participantes
- 2005 et 2007: 8
- 2011: 13
Fons
recensereLibellus praeconialis Confoederationis commeatariae de locis visu dignis qui partim hic depromi potest