Aperire sectionem principem
Monumentum ante Praedicatorum fanum

Puteus Gustavi Adolphi (Theodisce: Gustav-Adolf-Brunnen sive Hungerbrunnen) invenitur ad latus septentrionale Ecclesiae Praedicatorum Erfordiae ad viam Predigerstraße situm.

HistoriaRecensere

Puteus anno 1911 inauguratus ab illustri artifice Erfordiensi Carolo Melville factus erat. Rex protestanticissimus Gustavus Adolphus tempore Belli triginta annorum Erfordiam bis visitavit incoluitque, diebus inter 2.-6.10.1631 et iterum inter 7.-9.11.1632. Cum rex Suecicus oratorium Praedicatorum ecclesiam sibi praelatam elegisset, monumentum hic erectum est.

DescriptioRecensere

In columna crassa serpenti, quae in altum minor fit, leo stat, symbolum regium. Cuius in ungue scutum est cum insignibus urbis. Sententia circumiens initium cantilenae ecclesiasticae huius initium est: "Verzage nicht, Du Häuflein klein, Gott ist mein Harnisch." Clipeus effigiei, Sacrae scripturae et gladius frontem ad stratam spectantem ornant. Statua virum monstrat, qui sarcophagum infantilem portat, atque matrem quandam pedibus nudis cum parvulo. Ambae figurae inopiam belli annuntiant: illis nomen alterum "Hungerbrunnen" (puteus famis) debetur.

Nexus externiRecensere