Aperire sectionem principem
Aula valedictionis apud ustrinam Erfordiensem

Crematorium Erfordiae (Theodisce Feierhalle und Krematorium) in sepulcreto principali Erfordiensi anno 1976 constructum monumentum architectonicum culturaleque maximi momenti esse constat.

DescriptioRecensere

Professor Reiner Sörries, rector Musei funebralis Casellensis mense Augusto anni 2014 orationem festivam habuit in occasione iubilaei 100 annorum post constructionem ustrinae. Ad hoc iubilaeum aedes renovata quoque est. Dominus Sörries animadvertit complexum crematorii maximum ab integro erectum aedificium in Germania Orientali fuisse. Inde ab anno 1923 administratores urbani in sepulcreto meridiano crematorium coluerant quod usque annum 1976 fungebatur. Eodem anno novum crematorium terminatum est. Sed multa alia etiam commutata sunt. Spatium permisit adconstruere aulas praestolarias funebralesque apud introitum principalem, ubi flores nostris diebus venduntur.

Crematorium Erfordiense iure una cum honorabili crematorio Gothensi anni 1878 citari potest quod attinet ad momentum culturale. Gotae saeculo XIX iam ustrinum modernissimum Germaniae totius inauguratum est, quo haud pauci offendebantur. Itaque alterum crematorium Erfordiense decennia quinque post aedificatum res interdum mutatas signavit. Usque ad medium saeculum XX sepultura in terra praevaluit. Propter saecularismum crescens incrematio magis magisque gravis fiebat. Nunc Erfordiae velut in maxima Germaniae parte urnae plures videntur quam traditionalia sepulchra. Aedificium tempore communistico confectum dignum locum ambientem funebralibus praebet.

Momentum structoriumRecensere

Quidam Marcus Escherich in libro scientifico qui appellatur Architekturführer Thüringen momentum huius crematorii sublineat.? Cum scientiae de crematoriis struendis Germanis orientalibus deessent, auxilium in statibus aliis communisticis quaerebatur. Ioannes Szabó, architectus Hungaricus qui iam crematorium Posonii fecerat, mercennarius<!-Anglice 'common laborer' (Traupman)--> Erfordiensium tandem factus est.

 
Columbarium Gothense, exemplum imitandum Erfordiensibus

Antica crematorii pars in se divisa est. Ab ambobus lateribus aulae caeremoniales sunt. In parte autem postica crematorium ipsum, sedes administrativa et repositoria sunt. In caeremoniis funebralibus etiam iter maerentium praescriptum est, et secundum opinionem Escherichianam valde interest. In scalis largioribus externis communio sursum usque ad tabulatum cum vestibulo conducitur, antequam deorsum gradantur usque ad mortuos. Metaphora vitae orientis, progredientis, finientis ante oculos visitantium ponatur. Argumentum idem etiam caelamen metallicum Guntheri Reichert inter ambas scalas externas videri potest in artificio quopiam cuius titulus est "Vita".

In restauratione elapsa istae binae scalae laterales abditae sunt pro mediis scalis.

BibliographiaRecensere

Steffen Raßloff: 100 Denkmale in Erfurt. Geschichte und Geschichten. Mit Fotografien von Sascha Fromm, (Thüringen Bibliothek. Bd. 11), Essen 2013.

Nexus externiRecensere