Aperire sectionem principem
Ubi tectum est olim viridarium iacebat; in fundo videtur Ecclesia Sancti Andreae

Priscum Viridarium Louisental (Theodisce: Park Louisental) ad septentrionem Locus memorialis Andreasstraße invenitur, Erfordiae, in Germania. Territorium cessum est ante plus quam 140 annos a magistratu urbis, ut novum iudicium construeretur.

HistoriaRecensere

Tribunal civitatis foederalis Thuringiae in Platea cathedralis nostris diebus maxime affabre in complexum domuum circumstantium inseritur. Genere Gothico novo factum est anno 1879, tempore fundatorum plurimorum saeculo XIX exeunte. Tempore illo multa aedificia Erfordiae erecta sunt. Quoad artem structoriam tribunal perfecte latus Platae cathedralis olim apertum complet. Multis Erfordiensibus notum est aream citatam campum latum factam esse post annum 1813, cum globi incendiarii iacti tribum domibus plenum destruxissent bello contra tyrannum Napoleonem saeviente. Domuum restantia ablata sunt, ut campus largissimus ambulationis militaris fieret. De his omnibus etiam exhibitio quaedam in Museo municipali narrat.

Attamen paucissimi Erfordienses sciunt historiam areae istius annis inter 1813 et 1879. Nomen Louisental vix notum est: ita vocabatur viridarium quoddam, media in urbe - quod factum per se rarum est. Indagatori historico Horst Stecher gratias agamus in viridarii vestigiis inveniendis. Mox post temporis Napoleonici tumultus voluntas orta est, ut platea ante cathedralem, quae tunc nomen Vor den Graden habuit, pulchrior redderetur. Haec effectum et xysti et viridarium septentrionale subveniebant. Querelis de pecunia danda solutis - insuper argumenta urbis exercitusque inter se valde differebant - inauguratio anno 1823 facta est. Viridarium triangulare evenit, cuius attractio prima aequae deiectus ficticius fuit. In cuius vertice saxum cum figura Herculis admiranda erat, quae ex hortis Castelli Molsdorf venerat. Versus Plateam Friderici Vilhelmi (ita vocabatur platea cathedralis post annum 1823) fossa Falloch limiti erat. Fossa aqua plena post annum 1864 piscina publica facta est. Curavit viridarium Societas urbi convenustanda (Verschönerungsverein); auxilio erant insuper legata praefecti Leopoldi Vilhelmi de Meinecke (1789-1860). Monumentum isti homini anno 1861 in viridario erectum iam anno 1872 ante Ecclesiam Mercatorum Erfordiensem positum est. Postquam anno 1889 monumentum in honorem Lutheri eodem erectum est, monumentum Meineckianum in stratam Meinecke transtulerunt.

 
Monumentum in honorem domni Meinecke

Monumentum MeineckianumRecensere

Inde ab initio res infelix erat quaestio de viridario purificando. Sive monetae haud sufficientes sive inspectores infirmi sive homines rapaces viridario nocebant. Profecto Erfordienses, cum anno 1872 nuntium de viridario abdendo audivissent, nihilominius infelices fuerunt. Paulo post commercium pactum est commodo fisci Erfordiensis magno. Iam anno 1874 iustitia Borussica omnia possedit.

FonsRecensere

BibliographiaRecensere

  • Horst Stecher/Christel Perlik: "Das Louisental - Eine parkähnliche Gartenanlage inmitten der Stadt", in: Erfurter Beiträge 3/1999, p. 129-176.