Domus palmitum (Theodisce Haus zum Rebenstock) media in urbe Erfordia Germaniae (via Futterstraße numero 2) erecta aedificium quodpiam generis Gothici posterioris est.

Domus palmitum Erfordiae.

Descriptio

recensere

Inscriptio in tabula originali ad ingressus latus dexterum fixa annum, quo omnia constructa sunt (1451), indicat. Quidam Otto Ziegler iter in Terram Sanctam ad Sanctum Sepulchrum fecit, unde poculum quoddam e vitibus confectum attulerat. Vas istud domui nomen dedit. In proiecto quodam tertii tabulati statua Deiparae cum Iesu parvulo stabat.

Ad laevam primi tabulati partem, insignia familiae Ziegleranae sunt, i.e. caput cervi rubri in fundo rubro. Quod nostris temporibus paulum mutatum videtur. In bello secundo mundano, aedes damnum pyrobolarium tulerunt, quamquam muri 1.10 metra crassi conservabantur. Restaurationibus confectis partes nonnullae perierunt. Itaque non iam aspectabilia sunt pinnae in coloribus regnorum undecimorum quae domnus Ziegler in viis suis visitaverat: Regnum Romanum, Croatia, Sicilia, Francia, Regnum Ioannis sacerdotis, Dania, Bohemia, Dalmatia, Cyprus, Lusitania, Anglia, Suecia, Hungaria, Neapolis, Armenia, Navarra, Scotia, Polonia.