Burgus Cyriaci (Theodisce: Cyriaksburg) Erfordiae (via Gothaer Straße 50) in eiusdem nomine monte situs nomen suum ducit a monasterio Ordinis Sancti Benedicti monialium, quod Sancto Cyriaco dedicatum erat. Quod ex anno 1123 hic fuit, postquam nonnae collem cathedralem media in urbe sese erigentem relinquere debuissent. Historia repetebatur saeculo 15-o finiente quando urbs circumvallationem in burgum ante urbem fieri iussit. Monachae novam patriam contra Ecclesiam Sancti Andreae invenerunt imperatore papaque annuentibus.

Photographema de super
Museum in priscis castris

Descriptio

recensere

Ichnographia burgi rectangularis erat. Ad meridiem et septentrionem declivia praerupta erant, cum ad occidentem murus plus quam 10 metra altus duas turres magnas rotundas angulares iungeret. Turris altera, ut inscriptio et urbis insigne incisum tradunt, anno 1528 demum finita est. Aliquantulum prius et posterius muri septentrionalis et meridiani ducti sunt. Novissime advenit aedificium trium tabulatorum magna porta praeditum, ubi praefectus burgi habitabat. Insuper ibidem erant depositoria armarum, puteus, carcer.

Suecis urbem occupantibus burgus Bello triginta annorum amplificatus et auctus est. Amplificatio alia facta est anno 1664, quo burgus in manum urbis Erfordiae eisque possessorum Moguntinorum (re)venit. Illi i.a. fossas, castra, oratorium catholicum excubantibus patens addiderunt. Numquam arci tempus probationis venit, ut vel demolitio ad crepusculum saeculi 18-i deliberata est. Sed Borussi burgo novum statum maximi momenti attribuerunt et totus complexus denuo sumptuosissime largior factus est. Saeculo 19-o elabente status evanuit: turris quaedam in speculam astronomicam mutata est et caupona omnibus portas pandit.

Functio in contextu horticulturae

recensere

Anno 1960 Museum horticulturae nationale hic sartum et tectum acceptum est. In quo praesertim historia regionis Erfordiensis in horticulturalibus excellentissima ostenta est; finitimum museum enim erat IGA, Viridario horticulanorum internationali, quod anno 1961 instructum est. Labor admirabilis architecti naturalis Reinhard Lingner, qui id confecerat, ab omnibus iure glorificatus est. Mense Maio 2000 denique museum sub titulo Deutsches Gartenbaumuseum, Musei horticulturae Germanici, solemniter reinauguratum est.

Bibliographia

recensere

Sparkassen-Kulturstiftung Hessen-Thüringen (ed.): Kulturelle Entdeckungen. Thüringen. Band 3, 2010, ISBN 978-3-7954-2461-9, p. 68-69

Nexus externi

recensere
  Lege Γερμανικὸν Μουσεῖον κηπουργίας ("Burgus Sancti Cyriaci") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam