Die Schotte
Die Schotte est theatrum adulescentium iuvenumque Erfordiae situm, quod in via Schottenstraße no. 7 invenitur. In scaenam prodeunt laici tantummodo. Inest centrum paedagogicum theatrale quoque.
Historia
recensereScaenae post res novas Germanicas anni 1989 apertae sunt in aula gymnica quadam media in urbe Erfordiae. Inde oportebat transmigrare ad porro implenda pensa paedagogica et culturalia. Theatrum simile iam anno 1961 tempore Reipublicae Democraticae Germanicae exstiterat proprie ab anno 1987, "Jugendbühne Ti(c)K" vocatum . Ambo post annum 1990 perierunt.
Fama interim maxima debetur varietati et fabularum classicarum et modernarum quae in scaenis producuntur. Nihilominus semper oportet persuadere musarum fautoribus qualitate optima. Sors theatri semper incerta restabit. Annis 1995 et 1997 loci lusorii maiores redditi sunt.
Oblatae res
recensereCooperatio scaenica fit inter 150 fere iuvenes. Anno 2006 fiebant quarta decima vice "Dies theatrales scholastici Thuringienses". Theatrum "Die Schotte" patet non solum ludis scaenicis, sed aliis rebus quoque in contextu sic dicti liberi laboris: quaestu egentes sive operarii iuvenes discere possunt quomodo colloquia percontativa cum mercedario futuro bene agantur, exempli gratia. Seminaria praecipua de arte theatrali fiunt, ut qualitas scaenica ubique in Thuringia augeatur. Contribuunt bibliotheca atque collectio vestium scaenicarum, ut homines, quibus interest discere de theatro, instruantur. Circa 60 ludi scaenici (anno omni tres novae) usque hodie Erfordienses laetificabant. Iuvenes histriones Erfordienses iam in multas alias terras iter fecerunt ad partes suas agendas: in Franciam, Civitates Foederatas, Luxemburgum, Hispaniam, Bohemiam, Venetiolam, Monoecum, Turciam.
Praemia accepta
recensereMinisterium Thuringiense de rebus familiaribus, socialibus et sanitariis praemium theatrale adulescentium distribuit (Thüringer Jugendtheaterpreis). Semel habuerunt vel praemium Thuringiense culturale (Theodisce Thüringer Kulturpreis), quod appellatur.