Aperire sectionem principem
Prospectus a septentrione

Pons propolarum (Theodisce: Krämerbrücke) pontem longissimum habitatum trans Alpes esse constat. Invenitur Erfordiae inter Plateam Sancti Benedicti et Forum Wenigemarkt.

Index

HistoriaRecensere

Cum sit Pons propolarum ab utroque latere clausa inhabitataque spatiantibus visio recta ad flumen prohibetur. Verisimiliter iam inde a saeculo VIII transitus ligneus hic erat. Propolae in loco genera quaecumque rerum pretiosarum vendiderunt. Propter incendia multa saepius pons reaedificata est. Anno 1325 ligneus pons creata est lapide arenaceo cum singulis ecclesiis in pontis capitibus: cum Ecclesia Sancti Benedicti, cuius demolitio saeculo XIX fuit, et cum Ecclesia Sancti Aegidii. Cum anno 1472 maior urbis pars arsit, propolae urbem interim relinquere consilium ceperunt. In restaurandis omnibus pons tignis ligneis in exterioribus partibus fortior factus est, unde longitudinem 125 metrorum et largitudinem 26 metrorum habet.

Domus nonnullaeRecensere

En varias domos maioris momenti in ponte stantes:

  • domum "Zum Weißen Strauß" (nr 21; latitudinem originalem bene servantem)
  • domum "Zum Schwarzen Roß" (nr 19; ibi tibicen municipalis habitabat)
  • domum "Zum wilden Mann und güldenen Schachtzaul" (nr 31; ibi nunc museum parvum visu dignum instauratum est cum aditibus ad cellam tabulatumque supremum stuba historica instructum)

BibliographiaRecensere

  • Dietrich Baumbach, Hans-Jörg Vockrodt: Historische Bogen- und Gewölbebrücken der Stadt Erfurt, Verlag Habel, Erfurt 2000, ISBN 3-00-006938-0
  • Eberhard Sander, Antje Thiemar, Gitta Müller: Krämerbrücke Erfurt, in: Steinbrücken in Deutschland, Verlag Bau + Technik, 1999, ISBN 3-7640-0389-8, p. 392–402

Nexus externiRecensere