Litterae Latinae non solum maximam litterarum partem temporibus rei publicae ac imperii Romani scriptarum amplectuntur, sed etiam permulta scripta medii aevi et aevi novi usque ad hunc diem.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Periodos
Vide etiam
Litteras Latinas

Tempestates litterarum Latinarum

recensere

Antiquitas

recensere

Litterae Rei Publicae Romanae maxima ex parte Latine conscriptae sunt. In occidentalibus imperii Romani regionibus, lingua Latina, in orientalibus Graeca praevalebat. Litterae ab initio saeculi primi a.C.n. usque ad medium saeculum primum p.C.n. aureae ("Latinitas aurea"), posterae usque ad saeculum secundum iniens argenteae ("Latinitas argentea") nuncupari solent. Sequuntur litterae antiquitatis posterioris.

Litterae Latinae priscae

recensere

Litterae Latinae priscae (circiter 24090 a.C.n.), cum iam Graecas magnopere imitantur, tum manifestas proprietates monstrant. Plurimis textibus amissis in poesi praeter fragmenta tantum comoediae Plauti et Terentii conservatae sunt, praeterea quidam libri oratione soluta conscripti ut Catonis De agri cultura. Origines eiusdem auctoris fuerunt primum opus historicum Latine scriptum. Ante iam Quintus Fabius Pictor et Aulus Postumius Albinus de rebus gestis Romanis lingua Graeca scripserant, ut vim potentiamque Romanorum explicarent.[1]

Accius
Ennius
Livius Andronicus
Naevius
Pacuvius
Plautus
Terentius
Lucilius
Cato Censorius: De agri cultura, Origines (amissae)

Latinitas aurea

recensere
 
Cicero epistulas ad familiares scribit: illustratio ex editione Hieronymi Scoti anno 1547.

Opera sic dictae Latinitatis aureae (circiter 90 a.C.n. - 14 .C.n.) tempore confecta, quo Res Publica Romana bellis civilibus dilapsa est, Augustus autem novum regiminis statum - specie rem publicam renovatam, re vera monarchiam - instituit, magis adhuc quam priora studium ac aemulationem culturae litterarumque Graecarum demonstrant. Iam ab aequalibus "classica" habebantur. Paene in omnibus generibus opera maximi momenti creata sunt. Quoad prosam imprimis Cicero memorandus est, cuius orationes exemplaria latinitatis posterae facta sunt. A Quintiliano[2] et denuo Petrarca sermo Ciceronianus norma orationis solutae ac fundamentum latinitatis in scholis doctus est. Inter poetas Vergilius similem locum obtinet.[3]

Poesis epica

Poesis epica antiqua hexametris scripta est:

Poësis lyrica

Poesis lyrica diversis metris (sicut Stropha Sapphica vel Alcaica) composita est.

Satura

Varro: Saturae (amissae)

Poesis Bucolica

Poësis elegiaca

Poesis elegiaca metro disticho utitur.

Epigrammata Etiam plurima epigrammata disticho conscripta sunt; rara plus quam quattuor versus habent.

Cicero

  • Orationes: ut puta In Catilinam, In Verrem, Pro Milone, Pro Roscio Comodeo, „Pro Sexto Roscio“
  • Scripta philosophica: ut puta De Re Publica, De Officiis, „De natura deorum“
  • Epistulae: ad Familiares, ad Brutum, ad Quintum Fratrem, ad Atticum
  • Scripta politica: „De re publica“
  • Scripta rhetorica: „De oratione“, „Orator“

Historici et biographi

  • Nepos: ut puta De Viris Illustribus
Caesar: De Bello Gallico, De Bello civili
Sallustius: De Coniuratione Catilinae, Bellum Iugurthinum
Livius: Ab Urbe Condita

Varia

Caesar: De Analogia (amissa)
Hyginus: De Astronomia
Varro: ut puta De Lingua Latina, De Re Rustica
Vitruvius: De Architectura

Latinitas argentea

recensere

Litterae Latinae imperii ineuntis magis quam Graecos auctores Latinos "aureae latinitatis", qui iam exemplaria habebantur, aemulatae sunt. Plurimi sunt et scriptores illustres huius temporis, in quibus imprimis Seneca emicat. Aliter ac Cicero magis varietatem quam concinnitatem, magis brevitatem quam periodos longas praefert. Suo tempore Seneca a iuvenibus multum lectus est,[4] tamen stilus eius concisus ab aliis vituperatus est.[5]

Poesis epica

Fabula

Tragoedia

  • Seneca: ut puta Medea, Oedipus, Hercules Oetaeus

Satura

Epigrammata

Poesis bucolica

Scripta philosophica

Epistulae

Satura

Narrationes

Rhetorica

Historica

Varia

Primi scriptores Christiani

recensere

Litterae Antiquitatis Posterioris

recensere

Scientiae pervestigatio antiquior litteras Antiquitatis Posterioris (fere 300600) magis magisque dilapsas esse iudicavit. Quod his diebus distinctius disputatur: Quaedam opera usque ad Medium Aevum iniens tota vel magna ex parte species ac argumenta antiqua sequebantur (ut puta Claudianus); simul litterae Christianae numero ac gravitate accrescebant. Historiographia Latina circa annum 400 ultimum fastigium nacta est, cum Ammianus Marcellinus Tacitum aemulatus est, adhuc saeculo sexto Corippus poesin epicam magni momenti nomine Iohannis creavit, qua Vergilium imitatus est.

Antiquitate Posteriore autem maxima litterarum antiquarum pars amissa est.

  • Saeculum quartum:
  • Saeculum quintum:
  • Saeculum sextum:

Litterae Latinae Medii Aevi

recensere

Saeculum sextum

recensere

Saeculum septimum

recensere

Saeculum octavum

recensere

Saeculum nonum

recensere

Saeculum decimum

recensere

Saeculum undecimum

recensere

Saeculum duodecimum

recensere

Saeculum tertium decimum

recensere

Saeculum quartum decimum

recensere

Renascentia litterarum

recensere
 
Manus Erasmi ab Ioanne Holpenio pictae

Limes inter Medium Aevum et Renascentiam litterarum accurate fieri non potest, quare quidam scriptores saeculi quarti decimi etiam hac poni possunt.

Saeculum quintum decimum

Saeculum sextum decimum

Litterae Latinae recentiores

recensere

Saeculum duodevicesimum

Saeculum undevicesimum

Saeculum vicesimum

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Albrecht, Michael von. 1994. Geschichte der römischen Literatur: von Andronicus bis Boethius; mit Berücksichtigung ihrer Bedeutung für die Neuzeit. Ed. 2a. Bernae.
  • Hunger, Herbert. (1975) 1988. Die Textüberlieferung der antiken Literatur und der Bibel. Monaci. Prima ed. (1961) Geschichte der Textüberlieferung der antiken und mittelalterlichen Literatur.
  • Hadas, Moses. 1952. A history of Latin literature. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Handbuch der Altertumswissenschaft 8 et 9.
  • Manuwald, Gesine. 2011. Roman republican theatre. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 9780521110167, 0521110165.
  • Simcox, George Augustus. (1883) 1971. A history of Latin literature from Ennius to Boethius. Port Washington Novi Eboraci: Kennikat Press. ISBN 0804612048.
  1. M. Fuhrmann, Geschichte der römischen Literatur (Stuttgardiae 2005), 133ff.
  2. Vide Quintilianus: Institutio Oratoria 10,1,105 s.
  3. vide Quintilian Institutio Oratoria 10,1,85 f.
  4. Tacitus Annales 13,2
  5. Quintilianus, Institutio Oratoria 10,1,125 f.