Usor:Ser be etre shi/Experimenta
Lingua Latina | ||
---|---|---|
Taxinomia: | Lingua Indoeuropaea Italicae familiae | |
Status: | Status antiquus linguarum Romanicarum | |
Sigla: | 1 la, 2 lat, 3 lat | |
Usus | ||
Aevum: | Saec. 5 a.C.n. – 8 p.C.n. | |
Situs: | Roma et Imperium Romanum | |
Litterae: | Litterae Latinae | |
Scriptura: | Abecedarium Latinum | |
Lingua Latina,[1] sive sermo Latinus,[2] est lingua Indoeuropaea qua primum Latini universi et Romani antiqui in primis loquebantur quamobrem interdum etiam lingua Latia[3] (in Latio enim sueta) et lingua Romana[4] (nam imperii Romani sermo sollemnis) appellatur. Nomen linguae ductum est a terra quae gentes Latine loquentes incolebant, Latium vetus interdum appellata, in paeninsula Italica inter Tiberim, Volscos, Appenninum, et mare Inferum sita.
Cum populi rei publicae Romanae et imperii Romani lingua Latina in rebus publicis privatisque uterentur, etiam lingua Latina linguam Graecam magnopere adfecit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina lingua flexiva est, ut nexus verborum non ex ordine appareat, sicut mos est linguis Romanicis et Anglicae, sed ex affixis.
Usus linguae Latinae continuo ab antiquitate usque ad tempora hodierna extenditur. Saeculis VII-IX multas peperit linguas quae linguae Romanicae vocantur, sicut Catalanam, Dacoromanicam, Francogallicam, Gallaicam, Hispanicam, Italianam, Lusitanam, ne omnes afferantur.
Ex tempore rerum novarum Francicarum, quamquam Ecclesia Catholica Romana nec non institutiones academicae saeculares adhuc lingua Latina utuntur, lingua mortua appellari solet, praesertim nationalismi causa, quia ex saeculo duodevicesimo patrius sermo esse gradatim desiit. Attamen hodie multi homines Latine loqui sciunt. Quin etiam Finlandia iam plus viginti annos undis radiophonicis nuntios emittere pergit, sedes Latinae interretiales multiplicantur ac conventus internationales, quorum participes solo hoc sermone utuntur.
Historia
recensereIn subfamilia linguarum Indoeuropaearum Italica linguam Latinam esse constat. Abecedarium quidem eius de abecedario Etrusco venire putatur, quod se invicem de Euboeico evolvit. Huius linguae historia usque hodie sex aetates complectitur: archaicam, classicam, postclassicam, medievalem, humanisticam, et neolatinam, quae subter in tabula ostentatur.
tempore certo usque ad saeculum 2/1 a.C.n. |
saeculum 2/1 a.C.n. usque ad saeculum 1 p.C.n. |
saeculum 1 usque ad saeculum 8 |
saeculum 9 usque ad saeculum 14 |
saeculum 14 usque ad saeculum 17 |
saeculum 17 usque ad hodie |
---|---|---|---|---|---|
Lingua Latina archaica | Lingua Latina classica sive aurea |
Lingua Latina postclassica sive argentea |
Lingua Latina mediaevalis |
Lingua Latina humanistica | Lingua Neolatina |
Sermo vulgaris | Linguae Romanicae (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica, Italiana, Lusitanica, etc.) |
Archaica
recensereLingua Latina censetur in Italiam circa saeculum 9 a.C.n. a migrantibus ex septentrionibus lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione urbs Roma orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis—Etrusca, Graeca—venerant, sicut persona (Etrusce perśnu), quod est late agnitum, vel etiam talia vetustiora, ut visum est primum in Plauti et Terentii operibus, qualia techna (Graece τέχνη) et machaera (Graece μάχαιρα).
Litterae Latinae hanc per aetatem mutatae sunt, cum exempli gratia terminationes veteres -os, -om, -oi, et -osom aetate classica ad -us, -um, -i et -orum mutatae sunt. Littera intervocalica s, quam Lingua prisca Indoeuropaea praeservabat, ubique in r mutata est, quod rhotacismus dicitur. Itaque, etiam ob rhotacismum genetivus *honos-is ad honor-is atque eodem modo etiam nominativus honos ad honor mutati sunt.
Classica sive Aurea
recensereTemporibus adversis? in oeconomia et politica et cultura, patricii ex Latinae colloquialis? varietatibus linguam francam Latinam creaverunt, adhibitam in administratione et doctrina et ad litteras colendas. Hoc tempus fuit Aurea Latinae Aetas, saeculis 1 a.C.n.–1 p.C.n..
Antequam tota Italia in dicionem Imperii Romani saeculo 1 a.C.n. redacta est, per totam paeninsulam homines utebantur sive Lingua Celtica (post huius gentis incursiones saeculo 4 a.C.n. trans Padum), sive illa non-Indoeuropaea lingua Etrusca, sive aliis linguis Italicis, sicut linguis Osca et Umbra (appellatis "Sabellicis"), et lingua Falerica, cognata linguae Latinae, qua loquebantur prope Romam ad septentriones. Sunt etiam Sicaniae aut Siculae linguarum pauca indicia, sed hae linguae modo videntur similes Latinae-Faliscae esse. Coloni vero Graeci saeculo octavo a.C.n. etiam suam linguam in eas Italiae partes, quas ad litora meridiana Siciliamque orientalem colebant, tulerunt. Imperio autem Romano crescente lingua Latina ideo praeoptata erat praeter linguam Graecam, ut omnes fere hac lingua locuti sunt, praesertim in Italia meridiana.
Post aetatem classicam
recensereLingua, qua loquebantur populi, paulatim de Latina franca Latina distulit, quam schola tenere conabatur, et de litteraria. Diutissime de legibus et de rebus publicis et de aliis per totum Imperium Romanum Latine dictum est. At, quamquam opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, Ciceronis Caesarisque aliorumque opera comprehensa, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum grammaticis, vocabulario, et postea locutione differt.
Etiam Romani optimates linguam Graecam discere solebant, et illa uti amabant, cum eam ad philosophiam et litteras pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in Imperio Orientali, adeo loquebantur, ut lingua Graeca, commercio et peregrinationi quasi lingua franca eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno 395, in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus omnes societatis ordines diu lingua Graeca locuti essent.
Mediaevalis
recensereAevo Medio incipiente, lingua Latina fuit publicus multarum civitatum Europaearum sermo Civitate Vaticana inclusa. Quamquam autem lingua a scholis, eruditis, et civitatibus adhibebatur, sermones vulgares a lingua Latina magis magisque inter se differebantur, ut tandem Romanicae linguae ortae sunt.
In Sabaudiae Ducatu, hodierna in sola aetate, linguae novae ut sermones adhibitae, verbi gratia linguae Italica et Francogallica, linguam Latinam ab anno 1561 suppleverunt.[5] Itaque, Imperii Austriaci in Croatiae et Slavoniae Ducatu lingua Latina usque ad annum 1848 unica officialis fuit et in ducali contione usitata est, atque leges novae Latine editae sunt. Ephemerides Zagrabienses vel acta publica hebdomadalia in urbe Zagrabia Croatiae ad annum 1772 Latine edita fuerunt.[5]
Humanistica
recensereAetas humanistica censetur ex saeculo quartodecimo incipere. Post schismata protestantium scholares humanistici conati sunt linguam Latinam convertere in linguam internationalem. Lingua Latina igitur hac aetate lingua quotidiana Ecclesiae Catholicae Romanae non tantum fuit, sed tamen scientiae, iuris, et litterarum. Pleraque nomina et taxinomiae et biologiae, et iuris ex hac lingua (et Graeca) ducta sunt. Describitur ergo ordo plantarum (id est florum herbarumque arborumque) et animalium adhuc Latine.
Nationalismus autem civitatum Europaearum magnopere per hanc aetatem quoque auctus est, quod effecit, ut civitas quaeque propriam linguam nationalem distinctamque petivisset: Britanniarum Regnum tandem linguam Anglicam habuit, Francia linguam Francogallicam, Hispania Hispanicam, Germania Theodiscam, Italia Italicam, etc.
Demum lingua Latina ut lingua franca internationalis omnino desinit, a lingua Francogallica dimota, post Rerum Francicarum eversionem, cum Francia revolutionem contra Ecclesiam Catholicam Romanam habuit, et imperium per continentem Europaeum extendit saeculo duodevicensimo sub Napoleone Bonaparte.
Neolatina
recensereAetas neolatina saeculo undevincensimo incipere putatur. Hac aetate linguae usus definitur ab Ecclesia Catholica Romana et ab academicis secularibus, qui mores classicos recolere volunt.
Lingua Latina Ecclesiastica sermo specialis ab Ecclesia Catholica Romana adhibitus vocatur. Lingua adhibita est in editionibus typicis librorum liturgicorum, litteris et scriptis Papae, praesertim illis quae encyclicae nominantur, ceterisque scriptis et congregationum sanctae sedis et Civitatis Vaticanae. Etenim cantus et preces sacrae liturgiae saepe Latine exercentur. Hodie est enim lingua Civitatis Vaticanae, cuius tamen cives in alloquio non lingua Latina, sed lingua Italica utuntur. Etiam relinquerunt in Ecclesia Catholica nonnullae communitates quae sicut Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri aut Fraternitas Sacerdotalis Sancti Pii X secundum Traditionem quam semper exercuit Ecclesiam ab Nicaei Consilio ad Vaticanum II Consilium latinam missam celebrunt.
Multi academici autem hodie etiam veram linguam aetatis classicae recreare petunt. Hi fautores neolatini praecipue modum latinitatis vivae ad linguam Latinam discendam colunt, ubi discipuli linguam discunt ea utendo ad res quotidianas describendas. Quod ad propositum, fautores nova vocabula facile admittunt ad res hodiernas reddendas, multas institutiones ad linguam citandam statuunt, et multos libros Latine scribunt.
Regnum Hungariae
recensereLingua Latina temporibus Neolatinis plura Europae regna non utuntur, nisi in rebus Ecclesiae operibusque scientiae. In Imperio Romano Sacro Italiaeque regionibus iam a saeculo decimo quinto nobiles competentesque ad gubernandum non Latine, sed suae civitatis idiomate, scilicet Theodisce et Italiane his in casibus loquuntur. Hungaria, quae minor in regnis Europae erat, usque ad 1844 multarum civitatum regni eiusque conservativismi causa in legislatione in diaetis Latino sermone utebantur. Thesaurus Latinitatis Hungaricae etiam in eo demonstratur, quod regni historiae paene tota legenda gestaque, ephemerides, varii libri scientiae etc. in hoc sermone scripta sunt. Inito nationalismo multi fuerunt, qui pro Hungarorum sermone multum laboraverunt, sineque ulla animadversione variarum aliarum gentium, qui etiam in regno Hungarico vivebant hi linguarum cultores officium Hungarice discendi ad cunctas scholas amplificaverant; disputata igitur erat quaestio linguae civitatis 50 annos, a finibus saeculi duodevicensimi usque ad 1844. Contra totam solum Croati adversabantur: Croati nobiles decreverunt in diaeta provinciali anno 1805 25 Novembris, ut "nullo tempore linguae Hungaricae, aut alterius, praeter Latinam in his regnis usus fiat."
Condicio linguae hodiernae
recensereGermania
recensereSecundum Officium Rerum Statisticarum Foederale in Germania in scholis 8 centesimae partes omnium discipulorum annis 2004 et 2005 Latinum sermonem didicerunt, anno 2009 autem 9 partes centesimae.[6] Diarii, quod vulgo Frankfurter Allgemeine Zeitung vocatur, diurnarii moderatores de rebus personalibus triginta societatum anonymarum quanti momenti apud seipsos linguae Latinae scientiam esse quaesiverunt. Diurnarii illarum societatum moderatores quaesiverunt quarum capitalis sortibus statistici utuntur ut medium pretium Germaniae syngrapharum et eius momentum computent. Quae societates sunt maximi momenti in oeconomia Germanica et ille sortium numerus index vocatur DAX. Responsum est e viginti duo societatibus ex triginta quaesitis. Ex una solum societate nomine "Bayer AG" responsum acceptum est indicans pro nonnullis rebus in societate sermonis Latini scientiam aliquid valere. Alii responderunt Latinae linguae scientiam non esse criterium, secundum quod personas in societate munus ad fungendum eligerent.
De sermone Latino
recensere- Vide rem principalem: Sermo vulgaris Latinus.
Latina vulgaris erat lingua sermonis plebis vel ordinis inferioris societatis veterum Romae vel in Latio. Ne Cicero quidem latina litterata formalique in sermone vulgari fari solebat. Rudium ordo vel ineruditum vulgus tamquam minime intellegeret et loquebatur simpliciori varietate latinae minus tenens regulas et accipiens nova elementa. Haec haud classica qua exculta ad linguas Romanicas (Francogallica, Hispanica, Italica, Lusitanica, Dacoromanica),? quia, quamvis auctoritas sit classica, genuinus sermo cotidianus fuit.[7]
Quomodo sermo Latinus cotidianus classicusque sonaret, recte nescimus, quia paene omnes litterae Romanae in lingua Latina classica erant.[8] Sed imaginem eius accipere potes per comoedias Romanas.[8] Hic est aliquid a Plauto conscriptum:[8]
- CLEOSTRATA : Myrrhina, salve.
- MYRRHINA : Salve mecastor: sed quid tu's tristis, amabo?
- CLEOSTRATA : Ita solent omnes quae sunt male nuptae: Domi et foris aegre quod sit satis semper est. Nam ego ibam ad te.
- MYRRHINA : Et pol ego istuc ad te. Sed quid est, quod tuo nunc animo aegre'st? Nam quod tibi'st aegre, idem mihi'st dividiae.
"tu's" = tu es, "aegre'st" = aegre est, "tibi'st" = tibi est, et "mihi'st" = mihi est.[8] Verbum "pol" est maledictum mite, significat "apud Pollucem".[8]
Litterae et pronuntiatus
recensere
| ||||||||||||||||||||||||||
|
Aetate classica abecedarium Latinum viginti tres litteras habuit, quod excludit litteras J, U, et W. Medio Aevo additae sunt ad abecedarium et litterae J, U, W, et litterae minusculae.
Pronuntiatio litterarum aliquantum inter locutores hodie variat. Exempli gratia, litterae V et W [IPA|v] pronuntiantur apud locutores ecclesiaticos, sed semivocalis (IPA [uw] vel [w]) apud academicos. Littera J, cum adhibetur, pronuntiatur semivocalis (IPA [ij] aut [j]) aut ut 'J' aliarum linguarum (IPA [dʒ], [ʒ], aut [x]).
Lingua sex diphthongos ostendit: ae = [aɪ̯], ei = [eɪ̯], oe=[ɔɪ̯], au = [aʊ̯], eu = [ɛʊ̯], ui = [ʊɪ̯]. Ne diphthongi pronuntientur, diaeresis super secundam vocalem additur: aes (gen: aeris) versus aër (gen: aëris), heros (pl. heroës).
Lingua etiam vocales breves a longis distinguit. Antiquitate et apud multos huius diei locutores, vocales longae apicibus super litteras monstrantur: breves enim scribuntur a, e, i, o, u, y, et longi á, é, í, ó, ú, ý. Sunt quoque hodie qui macris vocales longas indicant scribentes: ā, ē, ī, ō, ū, ȳ.
Praeceptum Latinum, quo syllabarum accentus in dictibus polysyllabis determinetur, est hoc:
- Accentus in paenultima syllaba cadit cum dictum solum duas syllabas habet, aut cum vocalis paenultima est longa, aut cum duo consonantes vocalem paenultimam sequuntur;
- Accentus aliter in antepaenultima syllaba cadit.
Cum vocalium longitudo tantum in accentu determinando et in ablativo casu interdum distinguendo refert, sunt scriptores qui praecipue vocales longas apicibus macronibusve monstrent, cum in paenultimá vel ultimá syllabá cadunt (quod hác in clausulá monstrátur). Alii scriptores, sicut Arcadius Avellanus, solos accentus ipsos apícibus denotavérunt cum extra paenúltimam sýllabam caderent (quod hac in cláusula monstratur).
Grammatica
recensereSicut linguae Graecae, sunt Latinae declinationes. Pro paradigmate nomina numerata sunt in declinationes et verba in coniugationes. In sententiis, voces sic ordinari solent:
- primae sunt subiectum: nomen aut pronomen casu nominativo a nominibus adiectivis et nominibus casu genitivo descriptum,
- sequuntur praedicatum: verbum coniugatum subiectum describens, ei praefixum nomen casu accusativo, nomen casu dativo, adverbia et descriptionem adverbialem.
Quia nomina et pronomina declinantur, munus eorum casu patefit, et dictionum ordo in sententiis variare potest. More Latino, dictiones notabiles in initio vel fine sententiae ponuntur.
Nomina substantiva
recensereNomen substantivum est pars orationis quae sive rem, sive hominem, sive locum sive notionem nominat, et per se intellegitur:
- Nomen proprium singulum nominat hominem vel locum.
- Nomen appellativum classem nominat sive rerum sive hominum sive locorum.
- Nomen collectivum multitudinem rerum nominat singulariter.
- Nomen abstractum sive qualitatem sive statum sive actionem sive notionem nominat, sicut per se exsisteret.
Paene omnia nomina Latina declinantur, ut ea simul designent:
- Casus septem, qui nominativus, vocativus, accusativus, genitivus, dativus, ablativus, locativusque appellantur,
- Genera tria (masculinum, femininum, et neutrum), et
- Numeros duos (pluralem et singularem).
Paradigmata substantivorum divisa sunt in quinque declinationes, pro terminatione casus ablativi: a, o, i, e, u
Quod ad casus grammaticos spectatur:
- Casus locativus iam quoque aetate classica, ut hodie, solus adhibitus est ad designandum quo loco aliquid exstat, utrum in urbe vel in oppido, vel in aliis locis sicut in urbe Roma=Romae, in domo=domi, in rure=ruri, vel in foco=foci. Nomina primae secundaeque declinationis propria formas speciales sumunt locativas, quae singulari numero idem sunt ut casus genetivus. Ablativus autem secundae declinationis quoque adhibitus est sensu locativo, cum quarto anno et similibus dicimus. Nominum tertiae declinationis locativus idem formatur ut dativus. Et aliarum declinationum et formarum pluralium locativus idem formatur ut ablativus. Tertio die, pridie, et hodie, exempli gratia sunt exempla locativi quintae declinationis.
- Casus ablativus quidem aetate classica multos usos complectitur: instrumentales, locativos, necnon ablativos veros unde vel a quo latere ortus significantes. Casu instrumentali, quem aliae linguae Indoeuropaeae habent, lingua Latina aetate classica omnino iam caruit; munus eius et munus casus ablativi antiqui in casum ablativum classicum volvitur. Quamquam casus ablativus a quo latere ortus significare Latine solet, oportet nos notare adverbium quo a casu pronominis ablativo distinguendum esse, quia adverbium quo significat ad quem locum nec a quo loco (unde) nec in quo loco (ubi), neque quo tempore (quando).
- Casus dativus indicat, sive quem actio verbi oblique afficit, sive cui aliquid datur, sive propter quem aliquid agitur, sive cui aliquid agendum est, sive cui aliquid licet, lubet, satis, bene, aut male sit. Dativus Latinus quoque sensu possessivo adhibitus est, ad possessionem fortiter dicendum, exempli gratia in sententia Nomen mihi est = Nomen meum est.
- Casus genetivus indicat nomen quoddam alterum nomen afficere: possessionem vel materiam vel classem vel qualitatem vel quantitatem. Latine quoque genetivus fungit cum nominibus actionis
- cum nominibus substantivis scribimus e. g. "caritas tui = caritas erga te", "precatio deorum=precatio ad deos", "impetus urbis = impetus in urbem", "invidia mei= mea invidia";
- cum nominibus adiectivis, quae obiectum petunt, scribimus e. g. "avidus laudis", "memor vestri", "oblitus sui", "amor sui", "nostrae consuetudinis imperitus", "plenus fidei";
- Casum genetivum regunt
- verba memorandi vel obliviscendi, quae aut accusativum aut genetivum petunt;
- verba impersonalia, sicut refert et interest, quae petunt hominem affectatum genetivo casu reddere.
- Casus accusativus Latine, ut in aliis linguis syntheticis, rem designat illam, quam verbi actio directe afficit. Quoque autem designat Latine actionis effectum, tempus dum aliquid accidit, rem aut locum ab actione petitum, subiectum in sententis indirectis, exclamationes. Omnes praepositiones Latinae aut ablativum aut accusativum petunt.
- Casus nominativus simpliciter id aut eum designat, qui verbi actionem agit.
- Casus vocativus designat quem ab altero vocatur. Vocativus Latinus semper idem est ut nominativus, praeterquam in declinatione secunda, ubi nomina quae in -us desinunt, vocativum formant -e addendo, et ubi nomina quae in -ius desinunt, vocativum formant -i addendo.
Nomina adiectiva
recensereNomen adiectivum dicitur nomen, quo rei vel rerum qualitas et numerus indicetur:
- Nomen adiunctivum quod qualitatem rei describit
- Nomen numerale quod quantitatem vel numerum rei dat.
Sicut qualitas et numerus haud separatim exsistere intellegitur, tamen adiectivi exitus necessario adaptatur ad substantivi descripti genus, numerum et casum. Latine autem plurima nomina numeralia sunt indeclinabilia.
Adiectivi sensus ab adverbio et nomine casu ablativo et genetivo adaptatur, ubi ablativum saepe formatur vel ex supinum, e.g. "mirabile dictu."
Adiectiva ex nominibus substantivis et verbis derivantur, suffixa ad themata addendo, sicut -ulus, -culus, -osus, -tus, -eus, -alis, -arius, -orius, -ilis, -anus, -ensis, -inus, -eius, -icus, -ax, -idus, -ivus, -tivus, -ulus, -uvus, -ilis, -bilis, -tilis, et cetera. Participium specialiter dicitur adiectivum ex verbo formatum, quuod actionem quandam ad subiectum attribuit, e.g. faciens, factus, facturus. Ob naturam suam verbalem, haec adiectiva saepe argumenta casu ablativo, accusativo, et dativo additiva petunt, secundum consuetudinem verbi.
Comparationes
recensereAdiectiva generaliter tres gradus comparationis admittunt:
- Positivus: e.g. (genere masculino) bonus, malus, magnus, longus, . . .
- Comparativus: e.g. melior, peior, maior, longior, . . .
- Superlativus: e.g. optimus, pessimus, maximus, longissimus, . . .
Ut substantiva comparentur, mos est adhibere:
- casum ablativum rei comparatae
- adverbium "quam" + nomen rei comparatae (necessario cum casus rei comparatae nec nominativus nec accusativus est)
Exempli gratia "Ille est maior fratribus suis" = "Ille est maior quam fratres sui."
Pronomina
recenserePronomen pars orationis est, quae rem, locum, aut hominem numquam per se nominat, sed nominis loco in sententiis adhibetur. Sicut nomina, pronomina pro numero, genere et casu declinatur.
In lingua Latina, omnia pronomina ex adiectivis ori putatur. Multa adiectiva enim saepe vim pronominalem in orationibus praebent.
Verba
recensereVerbum temporale sive verbum est pars orationis, quae actionem vel qualitatem rei praedicat. Quod verbum Latinum per eius coniugationem subiectum quoddam necessario implicat, verbum est unica orationis pars, quae perfectam orationem sola constituere potest.
Verba Latina coniugantur, ut ea simul designent:
- Modos quattuor (indicativum, infinitivum, imperativum, coniunctivum),
- Tempora tria (praesens, praeteritum, et futurum),
- Aspectus duos (imperfectum et perfectum),
- Personas tres,
- Numeros duos (pluralem et singularem),
- Genera duo (activum et passivum).
Paradigmata verborum in partes quattuor, coniugationes vocatas, divisa sunt pro terminatione infinitivi praesentis -āre, -ēre, -ere, -īre. Ut verba Latina ampliter declinentur, saltem studendae sunt hae quattuor verbi terminationes: indicativi praesentis primae personae, infinitivi praesentis, infinitivi perfecti, supini, e. g. :
- amo, amāre, amāvisse, amātum
- moneo, monēre, monuisse, monitum
- lego, legere, lēgisse, lēctum
- capio, capere, cēpisse, captum
- audio,audīre, audīvisse, audītum
Ut verba irregularia, sicut sum, possum, eo, etc. declinantur, plures terminationes discendae sunt.
Adverbia
recensereAdverbium est pars orationis quae actionem describit, verborum vel adiectivorum. Adverbia respondunt ad quaestiones: quomodo? cur? quando? ubi? Exempli gratia, in oratione "Puer bene legit.", adverbium "bene" actionem verbi "legit" describit. Adverbium etiam potest adverbium describere, e.g. in oratione "Id multo bene est", "multo" "bene" describit.
Latine adverbia creare possumus libenter nominis adiectivi exitum mutando. Exempli gratia exitus -us in exitus -e aut -im mutatur, cum adiectiva primae declensionis habemus; et exitus -is in exitus -e aut -iter mutatur, cum adiectiva tertiae declensionis habemus. Videntur igitur: malus→male, seperatus→seperatim, facilis→facile, felix→feliciter.
Praepositiones
recensere- Vide etiam: SIDSPACE
Praepositiones sunt partes orationis indeclinabiles nomini, vel praenomini praepositae, quae affinitatem quandam inter ea indicant. Lingua Latina quadraginta et tres praepositiones habet.
Plurimae praepositiones ex adverbiis ortae sunt. Multa adverbia funguntur ut praepositiones, sicut "palam" et "clam". Et nonnullae praepositiones quoque vim adverbialem interdum habent, e.g. "Circum eo", "Ante eo", et "Propter eo". Interdum possumus idem dicere vi adverbiali ac vi praepositionali, e.g. "illo propter" (propter ut adverbium) = propter illum (propter ut praepositio).
Coniunctiones
recensereConiunctio est pars orationis, quae alia elementa grammatica coniungit, dum relationes grammaticae inter ea praeservantur. Aliae coniunctiones ex adverbiis ortae sunt, aliae ex pronominibus relativis praepositionibus ligatis. Nonnulla quidem adverbia Latina simul ut coniunctiones funguntur, sicut vel, ubi, ne, nec, et quam.
Constructiones speciales
recensere- Articulum: lingua Latina omnino articulis caret. Notandum autem est consuetudinem Latinam esse pronomine "hic" uti cum dicti declinationis casus definiuntur, pronomen "quisdam" saepe paene sensum articuli indefiniti capit, et pronomina "hic" et "ille" saepe sensum articuli definiti capiunt.
- Ecce est dictum grammaticum exclamativum quod "vide hoc!" fere significat; e.g. "ecce homo" = "vide hunc hominem"
- Res est nomen substantivum universale linguae Latinae. Dictum "res" adiectivo cuidam ligatum omnia significat, quae qualitatem adiectivo datam habeant. Hoc igitur est modus quo adiectiva in substantivum convertatur. Habemus igitur "res malae" = "omnia quae mala videntur"; "res informatica" = "omnia quae de informatica tractat"; "res publica" = "omnes res quae publice habentur" ="civitatis regimen, ius, et mercatus"; res novae = "nuntia" = (in civilitate) "rerum eversio"
- Participium: est orationis pars, quae vim verbalem ostendit, dum adiectivo fungitur. In lingua Latina sunt quattuor participia:
- Praeteritum, vim passivam habens: amatus, visus, dictus, factus, sensus
- Praesens, vim activam habens: amans, videns, dicens, faciens, sentiens
- Gerundivum, vim passivam habens, amandus, videndus, dicendus, sentiendus
- Futurum, vim activam habens: amaturus, visurus, dicturus, facturus, sensurus
- Supinum, quod est nomen substantivum neutrum quartae declinationis ex participio praeterito formatum; habemus igitur supina: amatum, visum, factum, sensum. Addendo verbum "ire" ad supinum, Latine redditur propositum actionis quoddam. Ergo, "eam amatum it" = "it ad eam amandum" = "it ut eam amet" ~ "eam amabit". Supinum casu ablativo redditum praecipue in adiectiva modificando fungit: e.g. mirabile dictu.
- Gerundium, quod est nomen substantivum secundae declensionis ex participio gerundivo et infinitivo formatum.
- Gerundii significatio fere omnes significationes complectitur infinitivi, participii praesentis, et participii praeteriti. Casús nominativi loco verbi infinitivum adhibetur, loco aliorum casuum gerundivi neutri generis. Gerundii usus praecipue est in oratione obliqua, clausulis infinitivis et verborum adiectivorumque descriptionibus per genetivum. E.g. "Dicit se esse bonum", "Vivere est amare", et " Vivit amandi causa".
- Sicut gerundivum sensum normativum praebet, ita et gerundium. Habemus igitur: "homo id facit ad eam amandam" (gerundivum) = "homo id facit ad eam amandum" (gerundium) = "homo id facit eam amandi causa" (gerundium) ="homo id facit eo consilio ut eam amet" (clausula finalis)
- Verba deponentia: ea dicuntur quae formá activá carent et cuius forma passiva sensum activum habent. Exempli gratia, inter verba deponentia numerantur:
- Primae coniugationis: mirari, minari, venari, recordari
- Secundae: vereri, reri, fateri
- Tertiae: sequi, loqui, uti, fungi, oblivisci, pati, frui, nasci, apisci, gradi
- Quartae: partiri, metiri, adsentiri, oriri, moriri
- Verba deponentia saepe participia sensu activo habent: e.g.
- "Homo bestiam sequens" = "homo qui nunc bestiam sequitur".
- "Homo bestiam secutus" = "homo qui iam bestiam sequitur"
- "Homini bestia sequenda" = "bestia quam hominem oportet sequi"
- "Homo bestiam secuturus" ="homo mox bestiam sequetur"
- NB. Futurum semper sensum activum habet. Quare, dicendum igitur est "Homo bestiam secuturus est" nec numquam pravum "Homo bestiam secutum it"
- Verba semi-deponentia: ea dicuntur anomala, quae partem imperfectam formae activae et partem perfectam formae pasivae habent. Exempli gratia:
- Secundae: audeo, audere, ausus esse; gaudeo, gaudere, gavisus esse; soleo, solere, solitus esse
- Tertiae: fido, fidere, fisus esse; fio, fieri, factus esse
- Ablativus absolutus: est inclyta constructio Latina, ex casu ablativo instrumentali derivata, ubi participium et eius argumenta casu ablativo reddita pro clausulis subordinatis substituta sunt. Exempli gratia: "Urbe capta Aeneas fugit" ="cum urbs capta est, Aeneas fugit"="quia urbs capta est, Aeneas fugit"="postquam urbs capta est, Aeneas fugit." Ambiguitatem significationis quandam introducit, quam contextus sententiae solus potest resolvere.
Auctores praeclari
recensere- Titus Maccius Plautus
- Publius Terentius Afer
- Marcus Porcius Cato
- Gaius Valerius Catullus
- Quintus Horatius Flaccus
- Gaius Iulius Caesar
- Marcus Tullius Cicero
- Gaius Sallustius Crispus
- Titus Lucretius Carus
- Publius Ovidius Naso
- Publius Vergilius Maro
- Titus Livius
- Gaius Plinius Secundus
- Sextus Iulius Frontinus
- Cornelius Tacitus
- Gaius Suetonius Tranquillus
- Eusebius Sophronius Hieronymus
- Aurelius Augustinus Hipponensis
- Isidorus Hispalensis
- Beda Venerabilis
- Anselmus Cantuariensis sive Augustanus
- Petrus Abaelardus
- Thomas Aquinas
- Ianus Secundus
- Nicolaus Copernicus
- Galilaeus Galilaei
- Franciscus Baco
- Thomas Hobbes Malmesburiensis
- Ioannes Miltonus
- Benedictus de Spinoza
- Isaacus Newtonus
- Leonhardus Eulerus
- Ioannes Pascoli
- Benedictus PP XVI
Lingua Latina et linguae aliae
recensereLingua Latina est fundamentum
- Calendarii Romani
- Calendarii Gregoriani
- et multorum aliorum calendariorum
- Linguarum specialium:
- Linguarum Romanicarum omnium
- et linguarum arte factarum:
Lingua Latina in cultura populari
recensereLingua Latina aliquando in cultura populari (ut seriebus televisificis, pelliculis, libris, et ceteris) videtur, primum in genere phantasmate mediaevali, et similibus, ubi saepe ut lingua magica adhibetur, exempli gratia ad incantandum aliquem aut aliquid. Ut lingua magica audiri potest exempli gratia in serie telvisificaThe Vampire Diaries ('Diaria Vampyrorum'; 2009–praesens).
Lost
recensereIn Lost ('Perditus'; 2004-2010), serie televisifica litterarum mysteriae populus est, qui Anglice The Others ("Alii") appellatur, et Latina lingua utitur.
Star Trek
recenserePaulum linguae Latinae in Star Trek ('Iter Stellare'), universo ficto, auditur. In parte cinematographica The Game ('Ludus') seriei televisificae Star Trek: The Next Generation ('Iter Stellare: Proxima Aetas'), brevis conversatio inter Wesley Crusher et Ioannem Lucium Picard auditur:
- Picard: Quomodo tua Latinitas est?
- Wesley: Praestat quam prius.
- Picard: Oppido bonum.
Etiam sunt sententiolae Latinae scriptae usitataeque in universo ficto:
Sententia | Translatio Anglice | Usus | Pars cinematographica |
---|---|---|---|
Ad Astra per Aspera | Reach for the Stars Through Adversity | Classis Spatialis Terrestris | ENT - "These Are the Voyages..." |
Audentes fortuna iuvat | Fortune favors the bold | Columbia | ENT - "Home", "Affliction", "Divergence" |
Audentes Fortuna Imperii | The bold (are) the fortune of the empire | ISS Avenger | ENT - "In a Mirror", Darkly, Part II" |
Caveat emptor | Let the buyer beware | Datus et adhibitus ad Ferengi Alliance Datae | TNG - "The Last Outpost" |
Ex luna scientia | From the moon, knowledge | NASA | ENT - "First Flight" |
Ex astris scientia | From the stars, knowledge | Starfleet Academy | TNG - "The First Duty" |
Inter Arma Enim Silent Leges | In time of war, the law falls silent | Datus et adhibitus ad Section 31 Gulielmi Ross | DS9 - "Inter Arma Enim Silent Leges" |
Res Gesta Per Excellentiam | Achievement through excellence | NASA | ENT - "First Flight" |
Tempus fugit | Time Flees vel Time Flies | Ducane locutum | VOY - "Relativity" |
Plures tituli partium cinematographicarum Latini sunt:
- TNG
- Sub Rosa
- DS9
- Dramatis Personae
- Inter Arma Enim Silent Leges
- VOY
- Ex Post Facto
- Non Sequitur
- Alter Ego
- ENT
- Terra Nova
- Vox Sola
Stargate
recensereIn Stargate ('Astrorum Porta') universo ficto, vita extraterrestris prudens est Alteri appellata. Ut nomen dicit, linguam Latinam loquuntur, sed non nostram; aliam versionem linguae cuius linguam Latinam archaicam agit. Stargates ("Astrorum Portae"), quae in universo ficto videntur, Alterorum aedificabantur a pluriis millionibus annis.
Alteri duabus partibus consistunt: Anquietate ('antiquitas' Latine), Anglice autem (The) Ancients, "antiqui", appellatur, et Oris ('di'), qui Anglice Ori (['ɒraɪ]) appellantur. Antiquitas in galaxiis Via Lactea et Pegaso (galaxia in constellatione Pegasi sita) habitabant, et in indicto galaxia Dei habitabant.
Certo tempore antiquitas nobis hominibus terrestribus linguam suam dabat, quae tempore procedente ad nostram linguam Latinam evolvebatur.
Nexus interni
Lexica et glossaria
recensereNotae
recensere- ↑ Cicero, De finibus bonorum et malorum 1.10.
- ↑ Cicero, De oratore 2.28.
- ↑ Plin. Nat. 13.135; et interdum apud poetas.
- ↑ Plin. Ep. 2.10.2.
- ↑ 5.0 5.1 [citatio desiderata]
- ↑ FAZ.Net 24 Iunii 2010: Nadine Bös: "Für die Schule, nicht fürs Leben" (Scholae, non vitae). (Germanice)
- ↑ Gavin Betts, Teach Yourself Complete Latin, p. 7.
- ↑ 8.0 8.1 8.2 8.3 8.4 Thorus Janson, Latin: Kulturen, historien, språket (Wahlström & Widstrand, 2009), ISBN 978-91-46-20428-2.
Bibliographia
recensereLitterae
recensere- Ostler, Nicolaus. 2007. Ad Infinitum: A Biography of Latin. HarperCollins in Britanniarum Regno et Walker & Co. in Civitatibus Foederatis: Londinii et Urbe Novo Eboraco.
- Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Novi Eboraci et Berolini: Mouton de Gruyter. ISBN 3-11-017208-9, ISBN 3-11-016294-6.
- Desessard, Clementis. N.a. Lingua Latina sine molestia. Assimil.
- Mandruzzato, Aentii. 1989. Il Piacere del latino. Per ricordarlo, impararlo, insegnarlo. Mediolani: Mondadori.
- Mandruzzato, Aentii. 1991. I segreti del latino. Mediolani: Mondadori.
- Palmer, L. R. 1954. The Latin Language. Londinii: Faber & Faber.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad linguam Latinam spectant. |
Lege de grammatica Latina in Vicilibris. |
Lege Ῥωμαϊκὴ γλῶττα ("Ser be etre shi/Experimenta") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Latinitas in tela totius terrae. Hoc in indice nexus ad Latinitatem interretialem, generatim digesti, enumerantur
- Ephemeris - Acta diurna interretialis Latine
- The Latin library - Litterae Latinae
- Forum Romanum - Litterae Latinae et historia Romana
- Vatican - The Holy See - Pagina domestica Civitatis Vaticanae in octo variae linguae, ut Latina
- Opus commune, quo creetur TerritorioScuola ODP.
- Bibliotheca Latina
- Sermonis Latini Elogium apud YouTube (Latine)
- Latine Loquere
- Vichinfo Latina vel Inter-retis Encyclopaedia (Latine, Anglice)
- Latin teaching materials at Saint Louis University (Anglice, Latine)
- Molinarium Morphologia Latina (Hispanice)
- De Pontificia Academia Latinitatis condenda kath.net (Latine)
- Cultura popularis
- Lingua Latina ex Lost, pars I (The others speak Latin (w/ Latin subs) - Part I) (Latine, Anglice)
- Lingua Latina ex Lost, pars II (The others speak Latin - Part II) (Latine, Anglice)
- De lingua Antiqua Antiquitatis a Stargate apud Stargate Wiki