Pronuntiatus Latinus est modus loquendae linguae Latinae, cuius extant modi multi, inter quos modus ecclesiasticus et classicus (restauratus) sunt omnium usu primi.

De linguae Latinae appellatione

recensere

Primum est intellegendum discrimen inter vocabula 'pronuntiatio' et 'pronuntiatus' (postcl.) vel 'appellatio', quae inter se maxime differunt. Pronuntiatio est actus recte orationem habendae, orator qui optime dicit, pronuntiationem optimam adhibet; pronuntiatus et appellatio (Apud Quintilianum) significant modum pronuntiandi, ad sonos ipsos spectantes.

Cum lingua Latina nunc nemini sermo paternus sit, omnis fere gens (vide Appellationem Solemnem) vel etiam unaquaeque schola verba Latina alio modo pronuntiare solet. Etiam ecclesia catholica appellationem propriam adhibere solet (vide Appellationem Ecclesiasticam). Quae res licet satis bene Latine loquenti impedimentum non sit ut intellegat, intellegatur, tamen id probandum est, quod multi homines imprimis in universitatibus academicis necnon in scholis magis magisque student appellatione quae dicitur restituta uti, id est appellatio quae illius similis est qua Romanus eruditus (Cicero, Caesar, Sulpicia eqs...) primo ante Christum natum saeculo utebatur. Cuius subtilitas quamvis ignota sit, tamen e nominibus Graece scriptis, e linguis Romanis hodiernis naturaque vocum mutandarum, e mendis orthographicis inscriptionum, e descriptoribus grammaticorum antiquorum satis bene cognovimus. Haec hic legi potest:

Hac in descriptione significat:

  • linea supra litteram posita longitudinem vocalis (ō),
  • in uncinis angulatis pronuntiationem phoneticam secundum systema IPA (['roːma]).

Linguae Latinae sunt

vocales breves a, e, i, o, u, (y)
et vocales longae ā, ē, ī, ō, ū, (ȳ)

quae omnibus in syllabis inveniuntur, e. g.: Rōmānī = [roː'maːniː], globus = ['glɔbʊs].

  • ē (longa) occlusa est, e. g.: ēmī = ['eːmiː].
  • ī (longa) item occlusa est: hīc = ['hiːk].
  • e (brevis) aperta est: emere = ['ɛmɛrɛ], sed numquam sicut [ə].
  • i (brevis) etiam aperta est: it = ['ɪt]
    • Nonnullis locis aut i aut u scriptum videmus, fortasse significans [Y]: māximus / māxumus = ['maːksymʊs]
  • ō (longa) et ū (longa) occlusae sunt: Rōma = ['roːma] et fūr = ['fuːr].
  • o (brevis) et u (brevis) apertae sunt: bonus = ['bɔnʊs] et humus = ['hʊmʊs]
  • y (brevis) et ȳ (longa) tantum in verbis Graecae originis sunt.

Diphthongi

recensere

In lingua Latina quinque diphthongi exstant:

  • au: aurum = ['aʊ̯rʊm],
  • ae: maestus = ['maɪ̯stʊs],
  • eu: Eurōpa = [ɛʊ̯'roːpa], numquam [ɔɪ̯] nec [juː],
  • oe: poena = ['pɔɪ̯na],
  • ui: huic = ['hʊɪ̯k].

Consonantes

recensere
  • Consonantes duplices longius pronuntiandae sunt: mittere = ['mɪtːɛrɛ], crassus = ['krasːʊs], repperit = ['rɛpːɛrɪt].
  • b: sonum [b] pronuntiatur, sed inter vocales sonum [β] habet:
    • bos = ['bos], cantabam = [kan'taːβãː].
  • c, p, t semper sine aspiratione dicendae sunt (sicut et hodie in linguis Romanis).
  • c sono /k/ significat. (De pronuntiatione mediaevali vide e. g. pronuntiationem ecclesiasticam.)
    • ante vocalem obscuram /a, o, u/ vel ante consonantem [k] pronuntiatur:
      • canis = ['kanɪs], crassus = ['krasːʊs].
    • ante vocalem claram /e, i, (y)/ sonus palatalizatur:
      • cinis = ['kjɪnɪs], cēdit = ['kjeːdɪt].
  • f: sonum labiodentalem [f] significat.
  • g: sono /g/ significare solet.
    • ante vocalem obscuram /a, o, u/ vel consonantem (n excepta) [g] pronuntiatur,
    • ante vocalem claram /e, i, (y)/ [gj].
    • ante n autem g significat sonum nasalem: ignis = ['ɪŋnɪs].
  • h tantum ab hominibus eruditis [h] pronuntiabatur.
  • i ante vocalem [j] vel [jː] pronuntiatur. Respice: una syllaba ii non scribitur.
    • iūstus = ['juːstʊs], eius = ['ɛjːʊs], fīlius = ['fiːlijʊs], ēicere = [eː'jɪkʲɛrɛ].
  • l duplicem vel triplicem sonum habet:
    • in initio syllabae [l] vel si duplicatur [lː]:
      • legere = ['lɛgjɛrɛ], lacus = ['lakʊs], bellus = ['bɛlːʊs];
    • in fine syllabae sonum velarizatam [l̴]:
      • sōl = ['soːl̴], falx = ['fɑl̴ks], alter = ['ɑl̴ter];
  • m:
    • Nisi in fine syllabae invenitur, simpliciter [m] sonat:
      • māter = ['maːter], coma = ['kɔma], summa = ['sʊmːa].
    • "Quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit ut in eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur ut
      • multum ille" = [mʊʟtʊ'ɪlːɛ] "et quantum erat" = [et 'kwantʊɛrat]

"... Obscuratur et tantum in hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant." (Quint. IX,4,40)

    • Quotiens ultima est et consonans sequitur, verisimile ad hanc consonantem assimilat, quod nonnumquam etiam scriptum videmus. (Confer et Ciceronem monentem ne dicas: "cum nos"):
      • tum dīxit = [tʊn'diːksɪt], numquam / nunquam = ['nʊŋkwa(m)]; cf. eandem ex eam + -dem.
    • Incertum est an vocalis praecedens nasalizanda sit: Rōmam = ['roːmã(m)].
  • n:
    • plerisque locis [n] sonat:
      • nāsus = ['naːsʊs], annus = ['anːʊs], Pān = ['paːn].
    • ante s vel f autem parum exprimitur, vocalis autem praecedens longior fit ac nasalis (hoc forsan tantum in medio aevo):
      • ānser = ['ãːsɛr], īnsula = [' ĩːsʊl̴a], cōnfer = ['kɔ̃ːfɛr].
  • qu (su):[k] et [w] sive nonnullis verbis [s] et [w]:
    • quis = ['kwɪs]; suadēre = [swa'deːrɛ].
  • r linguae apice pronuntiatur (muta praecedente brevissime):
    • Rōma = ['roːma]; prae = [praɪ̯].
  • s = sonum alveolarem habet qui semper sine voce est:
    • sōl = ['soːl̴] aut ['ʂoːl̴], īnsula = ['ĩːsʊl̴a] aut ['ĩːʂʊl̴a].
  • u (v) et vocalem et consonantem significat. De vocali vide supra. u consonans persaepe, sed non post q et s, v scriptum videmus. Sonum u consonans [w] vel [β] significat:
    • vespa (vespa) = ['wɛspa] / ['βɛspa], vīnum (vīnum) = ['wiːnʊ(m)] / ['βiːnʊ(m)]
  • w tantum perpaucis verbis mediaevalibus aut hodiernis scriptum videmus, sonum [v] significantem:
    • werra = ['vɛrːa], Wolfrāmium = [vɔʟf'raːmɪʊ(m)].
  • x /ks/ significat:
    • taxus = ['taksʊs].
  • z tantum in verbis externis invenitur, [z] (vel etiam [dz]) significans:
    • Zephyrus = ['(d)zephyrʊs].

Accentus

recensere
Verba e pluribus syllabis composita accentum in paenultima aut ante paenultimam habent. Accentus in paenultima est, si
verbum tantum duas syllabas habet:
Rōma ['roːma]
paenultima longa est (vel natura vel positione):
candēla [kan'deːla], incautus [ɪŋ'kaʊtʊs], abesse [a'bɛsːɛ]
Aliter ante paenultimam est (muta cum liquida positione longa non sunt):
exercitus [ɛks'ɛrkjɪtʊs], integrī ['ɪntɛgriː]
Exceptum: Si syllaba postrema obmutata est, accentus in syllaba pristina remanet:
adhūc [a'dhuːk] ex *adhūce, audīn' [aʊ'diːn] ex audīsne.
Incertum est utrum accentus ad intentionem soni an (potius) ad altitudinem pertineat.
  • Vox Latina: A Guide to the Pronunciation of Classical Latin, William Sidney Allen auctore, Cambridge University Press, 1978, 1989, ISBN 978-0-521-37936-6. liber apud books.google.es
  • C. Minoïde Mynas, Calliope ou traité sur la véritable prononciation de la langue grecque, Paris, 1825.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere