Lingua Protoindoeuropaea
Lingua Protoindoeuropaea[1] est lingua methodo comparativa restituta, qua systematicae linguarum Indoeuropaearum similitudines harumque differentiae legibus phoneticis explicabiles exponuntur. Sensu igitur rationali, lingua PIE est nihil nisi fragmentum grammaticum et structura pura. Sensu autem protohistorico, PIE est etiam quasi proavia linguarum Indoeuropaearum. Testimonio huius linguae nec inscriptionibus nec libris manu scriptis servato, per comparationem linguarum recentiorum conicitur sive "reconstruitur." Sermonem ipsum deperditum, huic linguae artificio constructae adsimilem, usitabant fortasse qui planitiem hodiernam Ucrainae et Russiae meridianae millenniis vel IV vel V a.C.n. incolebant; sed de hac re eruditi disputant.
Lingua Protoindoeuropaea | ||
---|---|---|
Taxinomia: | parens linguarum Indoeuropaearum | |
Status: | ab eruditis reconstructa | |
Sigla: | 1 —, 2 —, 3 — | |
Usus | ||
Aevum: | fortasse millennia V vel IV a.C.n. | |
Situs: | fortasse Russia meridionalis | |
Litterae: | ||
Scriptura: | nulla | |
Phonologia
recensereLingua Protoindoeuropeaea dicitur haec habuisse phonemata. Vide etiam linguas Indoeuropaeas ut videas quo modo mutata sint in eis.
Consonantes
recenserelabiales | coronales | palatovelares | velares | labiovelares | laryngales |
---|---|---|---|---|---|
p | t | ḱ | k | kʷ | |
b | d | ǵ | g | gʷ | |
bʰ | dʰ | ǵʰ | gʰ | gʷʰ | |
m | n | ||||
s | h₁, h₂, h₃ | ||||
w | r, l | j |
Vocales
recensere- vocales breves a, e, i, o, u
- vocales longae ā, ē, ō
- diphthongi ai, au, āi, āu, ei, eu, ēi, ēu, oi, ou, ōi, ōu
- allophona syllabica consonantium: u, i, r̥, l̥, m̥, n̥.
Morphologia
recensereNonnullae res morphologicae PIE inventae sunt.
Nomina
recensereNomina declinabantur octo casibus (qui erant nominativus, accusativus, genetivus, dativus, instrumentalis, ablativus, locativus, vocativus). Genera fortasse tria erant: masculinum, femininum, neutrum. Sunt quidem qui censeant duo tantum genera primitus fuisse: animatum et non animatum; postea autem ex animato genere duo nata esse genera: masculinum et femininum.
Modi declinandi sunt duo maioris momenti: thematicus et athematicus. Thematicae declinationi radices nominales augebantur /o/ phonemate (cuius loco /e/ in vocativo adhibebatur). Formae autem athematicae declinationis vetustiores sunt, secundum modum apophoniae dignoscuntur radices acrodynamicae, proterodynamicae, hysterodynamicae et holodynamicae.
Casuum exitus:
(Beekes 1995) | (Ramat 1998) | ||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
athematica | thematica | ||||||||||||||
masculina femininaque | neutra | masculina femininaque | neutra | masculina | neutra | ||||||||||
singularis | pluralis | dualis | singularis | pluralis | dualis | singularis | pluralis | dualis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | dualis | singularis | |
nominativus | -s, 0 | -es | -h₁(e) | -m, 0 | -h₂, 0 | -ih₁ | -s | -es | -h₁e? | 0 | (coll.) -(e)h₂ | -os | -ōs | -oh₁(u)? | -om |
accusativus | -m | -ns | -ih₁ | -m, 0 | -h₂, 0 | -ih₁ | -m̥ | -m̥s | -h₁e? | 0 | -om | -ons | -oh₁(u)? | -om | |
genetivus | -(o)s | -om | -h₁e | -(o)s | -om | -h₁e | -es, -os, -s | -ōm | -os(y)o | -ōm | |||||
dativus | -(e)i | -mus | -me | -(e)i | -mus | -me | -ei | -ōi | |||||||
instrumentalis | -(e)h₁ | -bʰi | -bʰih₁ | -(e)h₁ | -bʰi | -bʰih₁ | -bʰi | -ō | -ōjs | ||||||
ablativus | -(o)s | -ios | -ios | -(o)s | -ios | -ios | |||||||||
locativus | -i, 0 | -su | -h₁ou | -i, 0 | -su | -h₁ou | -i, 0 | -su, -si | -oi | -oisu, -oisi | |||||
vocativus | 0 | -es | -h₁(e) | -m, 0 | -h₂, 0 | -ih₁ | -es | (coll.) -(e)h₂ |
Pronomina
recenserePronomina difficilius reconstruuntur quia omnia in linguis Indoeuropaeis differunt.
Lingua Protoindoeuropaea habebat pronomina personalia primae secundaeque personae, sed, ut lingua Latina, non habebat tertiae. Pronomina personalia habebant suas formas et exitus unicos; vide, exempli gratia, etiam latine ego et me.
pronomina personalia (Beekes 1995) | ||||
---|---|---|---|---|
prima persona | secunda persona | |||
singularis | pluralis | singularis | pluralis | |
nominativus | h₁eǵ(oH/Hom) | wei | tuH | yuH |
accusativus | h₁mé, h₁me | nsmé, nōs | twé | usmé, wōs |
genetivus | h₁méne, h₁moi | ns(er)o-, nos | tewe, toi | yus(er)o-, wos |
dativus | h₁méǵʰio, h₁moi | nsmei, ns | tébʰio, toi | usmei |
instrumentalis | h₁moí | ? | toí | ? |
ablativus | h₁med | nsmed | tued | usmed |
locativus | h₁moí | nsmi | toí | usmi |
Notae
recensere- ↑ "Lingua Protoindoeuropaea": YLE Colloquia Latina[nexus deficit].
Bibliographia
recensereNexus interni
Nexus externi
recensere- Indo-European Lexicon apud University of Texas at Austin Linguistics Research Center
- Proto-Indo-European Etymological Dictionary: A Revised Edition of Julius Pokorny’s Indogermanisches Etymologisches Wörterbuch apud Dnghu Adsoqiation