Lex Pinaultiana[1] est regula phonologiae Protoindoeuropaeae posita a Georgio Ioanne Pinault, linguista Francico anno 1955 nato. Secundum hanc regulam laryngales Protoindoeuropaeae ante *y evanuerunt. Compara, sodes:

  • PIE *krewh̥₂s 'caro cruda; cruor' > Ved. क्रविस् kravís, Gr. κρέας (nam a laryngali syllabica *h̥₂ per regulam Ved. -i- et Gr. -α- deduci possunt)
  • PIE *krewyo- > Ved. क्रव्य kravyás, Lith. kraũjas (sine -i- in Vedica; forma Lithuanica cum circumflexo, non acuto, quam laryngalis produxisset)

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

BibliographiaRecensere

  Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!