Lucretius
Titus Lucretius Carus (c. 99–55 a.C.n.) fuit poëta Romanus, qui in poëmate De Rerum Natura, longo carmine didactico, hexametricis versibus doctrinam physicam Epicuri exposuit.
Obitus: 55 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Lucilia
Vita
recensereIllustrissimus ex Epicureis philosophis, Lucretius natus est anno 94 a.C.n. et mortuus anno aetatis 44, ut scribit Hieronymus in Chronicis Eusebii suis. Idem est auctor Lucretium se propria manu interfecisse: "Titus Lucretius poeta nascitur: qui postea amatorio poculo in furorem versus, cum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aetatis XLIV."
Sed hodierni rerum gestarum scriptores putant generaliter Hieronymum erravisse; haec res igitur dubia est.
De rerum natura
recensereSolum opus Lucretii quod exstat vulgo De rerum natura appellatur. Lucretius poema Gaio Memmio dedicat. In sex libris disciplinam Epicuream explicit.
I. Venerem laudat et genetricem omnium appellat. Epicuro etiam laudato duo principia disciplinae Epicureanae explicit: nil ex nihilo gigni posse et nil ad nihilum dissolvere. Ergo omnis natura duabus in rebus constitit quae corpora innumera et inane sunt.
II. Explicit quomodo disciplina Epicurea sola homines feliciores faciat, dein motum et naturam caecorum corporum, vel seminum, e quibus omnia constent. Fortuita sunt omnia propter clinamen seminum. Sunt alii orbes terrarum praeter nostrum.
III. Epicuro iterum laudato, naturam animi exponit, in primis animum esse mortalem. Perit nobiscum. Homines ne mortem metuant hortatur. Iste metus fons malorum est. At mors ad nos nil est.
IIII. Confitetur quomodo mel versuum medicamen amarum philosophiae celet. Multa multumque de sensibus et corpore exponit, dein pericula amoris. Amor voluptatem promittit sed dolorem dat.
V. Epicurum laudat et cum caelestibus confert. Epicurus Herculi et aliis deis longe praestat. Dein initium mundi et hominum et sermonis et religionis explicit. Quorum omnia forte facta sunt, sine auxilio deorum. Mundus creatus olim item peribit.
VI. Epicuro iam iterum laudato, pietatem veram discit. Dei, tranquilli et longe remoti a nobis, imitandi sunt. Natura rerum et clinamen seminum tonitrus, fulmina, nubes, imbres, terraemotus, morbos, et cetera creant, non dei. Denique illam pestilentiam Athenis explicit.
Fortuna post mortem
recenserePost mortem eius multi poëtae Romani Lucretium aemulati sunt, inter quos Vergilius in primis, sed etiam Horatius, Ovidius et alii. Multis post saeculis tamen philosophia Lucretii posterioribus, praesertim Christianis, tam displicuit ut exempla operis quasi evanuerunt.
Anno 1417 Poggius Bracciolini ultimum manuscriptum invenit et poëma De rerum natura in lumen reddidit.
Bibliographia
recensere- Editiones operis
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 42-50
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicicitatio habet citationes quae ad Lucretius spectant. |
Vide Lucretius apud Vicifontem. |
- T. Lucretius Carus: "De Rerum Natura" apud Latino Vivo
- "De Rerum Natura" apud The Latin Library
- De Rerum Natura apud Bibliotheca Augustana
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |