Gaius Memmius (obiit anno fere 46 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus et delectationis causā poëta.

Lucretius, poëta epicureus, De Rerum Natura, poema celeberrimum, ipso Gaio Memmio dedicavit,[1] qui autem Epicurum epicureosque non admirabatur; enim in opere Lucretii solum bis Memmii nomen apparet.

Fortasse hic Memmius idem esset quem Gaius Valerius Catullus in Bithyniam persecutus est. Hoc officium Catullum plurimum decepit, quia bonum unum quod in itinere habuit poëta fuit in fratri sui funus se conferre.[2]

Fortasse quaestor anno 77 a.C.n. et tribunus plebis anno 66 a.C.n. fuerit.

Annibus a 80 ad 50 a.C.n. fuit Pompeianus et Optimas. Cicero in libro de Bruto dicit illum doctum, eruditum litteris Graecis sed inimicus Latinis esse, et fortasse ipse fuerit poëta.

Praetor creatus est anno 58 a.C.n., propraetorque Bithyniae anno insequenti.

Anno 54 aut 53 a.C.n., cum corruptus esset, in exilium Roma pulsum est Athenas, ubi, ut ait Cicero,[3] ab Aeropago petivit ut sibi liceat domum Epicuri philosophi demoliri ad illic suam construendum. Qua ipsa re fortasse Lucretius non Memmium in libro suo citavit amplius.

De familia eius

recensere

Faustam L. Cornelii Sullae filiam duxit, sed, propter adulteria ab illa commissa, Memmius cum ea divortium fecit. Postea anno 55 a.C.n., Fausta in matrimonium ducta est a Tito Annio Milone.

  1. Lucretius, De Rerum Natura, liber 1,26 et 42.
  2. Liber Catulli, in carminibus 10 (irrumator praetor) et 28
  3. Ad Familiares XIII,1

Bibliographia

recensere