De rerum natura est poëma didacticum a Lucretio, poeta philosophoque Romano, saeculo primo a.C.n. hexametricis versibus scriptum, in quo auctor doctrinam exponit Epicuream ut homines, religione relicta, in sententiam Epicuri transeant.

Exemplar libri De rerum natura anno 1483 in Italia factum.

Synopsis

recensere
De rerum natura

Epicurus affirmabat hominum tristitiam atque corruptionem penitus ex deorum potestatisque notione iraeque timore, quae credebatur in calamitatibus incommodisque vitae praesentis infligi, exortam esse. Praeter hoc, secundum Epicurum, timor mortis, utrum pavor certus tormentorum nocentibus ab ipsis deis dandorum, an cura incerta ambiguaque, causa ignominiorum multorum esse. Propositio doctrinae Epicuri ipsa liberatio metuum supra dictorum conditusque pacis maxime erat. Epicurus ergo deos adfirmavit, existentiam quorum non enim negabat, vivere paceque integra semper frui, omnibus affectibus, desideriis, metibusque homines sollicitantibus liberos alienosque omnino, maxime mundi incuriosos, atque hominum et virtutibus et facinoribus immotos esse. Ad hanc propositionem defendendam usus Democriti atomismo est, quo conatus mundum materialem demonstrare non enim ente supremo confectum esse sed ex elementorum, quae semper aderant simplicibus gubernata legibus, commixtione forte evenisse. Lucretio opus datum, has doctrinas facunde, plane, et integre exponere atque explicare, conatus est demonstrare omnes mundi naturalis res legibus naturalibus nullo auctore divino persolvi posse.

Incepto poëmate, Lucretius Venerem invocat ut et versus suos decoret et bellum a Romanis avertat; hi autem versus non propria vi sunt legendi, Lucretius enim deista fuit, qui dubitavit deos res mundanas curare. Omnem universum vel naturam ex atomis forte concurrentibus constare sive clinamine putabat. Quibus scriptis poeta in religionem invectus hanc et falsam affirmat et maleficam.

Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa
quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur visitque exortum lumina solis:
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti
placatumque nitet diffuso lumine caelum.
nam simul ac species patefactast verna diei
et reserata viget genitabilis aura favoni,
aeriae primum volucris te, diva, tuumque
significant initum perculsae corda tua vi.
inde ferae pecudes persultant pabula laeta
et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
denique per maria ac montis fluviosque rapacis
frondiferasque domos avium camposque virentis
omnibus incutiens blandum per pectora amorem
efficis ut cupide generatim saecla propagent.
quae quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quicquam dias in luminis oras
exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
te sociam studeo scribendis versibus esse,
quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

Editiones

recensere
 
De rerum natura, 1570
  • 1473 : De rerum natura, Thoma Fer(r)ando editore, sine loco annove (sed Brixiae, 1473; editio princeps)
  • 1495 : De rerum natura: Venetiis per Theodorum de Ragazonibus de Asula dictum Bresanum Textus apud Monacenses
  • 1500 : T. Lucretii Cari libri sex nuper emendati, Venetiis: apud Aldum, 1500 (editio Aldina prior) Textus apud Monacenses
  • 1511 (Ioannes Baptista Pius(it), ed.) : In Carum Lucretium poetam commentarii a Joanne Baptista Pio editi. Bononiae, in ergasterio Hieronymi Baptistae de Benedictis (editio prima cum commentario) Textus apud Monacenses
  • 1514 (Ioannes Baptista Pius(it), Iodocus Badus Ascensius, edd.) : In Carum Lucretium poetam commentarii a Joanne Baptista Pio editi. Lutetiae Textus apud Monacenses
  • 1515 : T. Lucretii Cari ... De rerum natura. Venetiis (editio Aldina altera) Textus apud Monacenses
  • 1531 : T. Lucretii Cari ... De rerum natura. Basileae: apud Henricum Petrum Textus apud Monacenses alibi
  • 1534 : T. Cari Lucretii ... De reerum natura. Lugduni: apud Seb. Gryphium Textus apud Monacenses
  • 1563 (Dionysius Lambinus, ed.) : Titi Lucretii Cari De rerum natura libri sex a Dionysio Lambino emendati atque restituti & commentariis illustrati. Parisiis: in Gulielmi Rovillij aedibus, 1563 (editio Lambiniana prima) Textus apud Monacenses
  • 1721 : De rerum natura libri VI, Patavii, excudebat Josephus Cominus (editio Cominiana prima).
  • 1896-1898 : De rerum natura libri sex, Textus revisio, commentarius et studia introductiva Caroli Giussani, volumina IV, Augustae Taurinorum, H. Loescher8 (editio critica potissima).

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere