Poësis didactica est genus poësis quod vult, aut velle simulat, docere. Orta est e poësi epica, cui generi saepe subiungitur. Poëma didacticum, ut epicum, hexametris dactylicis utitur. Praeterea, ut epicum, incipere solet invocatione divinitatis. Sic in Hesiodi carminibus Musae, in Arati carmine Iuppiter, in Lucretii Venus, et in Manilii Caesar Augustus pro deo invocatur. Saepe in poëmate didactico certa persona appellatur, ut in Hesiodi Operibus et Diebus frater eius Perses, in Empedoclis carmine De Natura Pausanias, et in Lucretii carmine Memmius.

Hesiodi De Operibus et Diebus

recensere

Primus poëta didacticus quem nomine cognovimus fuit Graecus Hesiodus de Boeotia qui Opera (Labores) et Dies Graece Ἔργα καὶ Ἡμέραι scripsit. Hoc in opere se comportat si sibi frater Perses esset cui labor in arvis non placeret. Versus componit ut suum fratrem agricolarum in rebus educet. Scholastici certant si ille Perses re vera umquam fuisset. Suis in versuibus fabulis mythologicis est usus ad res explicandas vel ad auditores laetandos. Suum opus Theogonia didacticum non est. De suis operibus et sua lingua sapientes Hesiodum circa 800 annos ante Christum floruisse credunt. Hac aetate multum inter Graeciam et gentes Assyriacas agebatur. Nonnulli scholastici opinantur Hesiodum poëmatibus didacticis Assyriacis studuisse ante quam sua opera ad lucem dedisset.

Aetate post Alexandri regis mortem celebrabant poëtae didactici Graeci in semita illius Hesiodi magni sequentes. Inter illos Aratus Solensis de motu siderum scripsit, cuius opus nomine Phaenomena Latine transtulerunt Marcus Tullius Cicero, Varro Atacinus, Gaius Germanicus Caesar et Avienus.

Lucretii De Rerum Natura

recensere

Magister De Rerum Natura huius generis versuum certe Romanus fuit, Lucretius. Rationem totius orbis explicare secundum philosophi Epicuri leges conatus est. Inter alia rationem animalium quomodo se evolverunt, quomodo facultas loquendi inter homines evolvuisset, quomodo societates hominum factae essent, cur coitus animalibus et hominibus valde placeret, quomodo homines suas vitas agere deberent, explicavit. Lucretius circa 50 annos ante Christum mortuus est. Scripsit belle et alios poëtas inspiravit, in primis Vergilium. Nonnulli opus Lucreti fontem et summum artis poëticae Latinae appellant.

Vergilii Georgica

recensere

Publius Vergilius Maro carmina agricolarum de rebus scripsit quae Georgica nominavit. De apibus et agris scripsit, non multum post bellum inter Octavianum et M. Antonium et Brutum. Pars magna Italiae vastabatur, et rus familiae Vergilii. Non nulli scholastici finem bellorum civilium rem veram horum carminum esse censuerunt.

Ovidii Ars amatoria et Remedia Amoris

recensere

Paulum post Vergilium (circa X annos ante Christum) Ovidius floruit. Genus didacticum Publius Ovidius Naso subvertit, ut solebat omnibus cum generibus. Sua inter prima carmina fuit Ars amatoria in qua praecepta ad iuvenem amatorem legenda erant. Dicitur quo modo amator puellas inveniat, ad se trahat, et impedimenta ut maritos istarum puellarum evitet. Tertius liber praecepta pro puellis continet. Opus Remedia Amoris agitur de modis, qui sententiam amoris in amante terminent. Ovidius--vel sua persona--amorem verum abhorret. amorem quasi ludum spectat et vivere amoris sine gaudiis nec doloribus conabatur. Amator igitur semper se protegere oporteat, ne in suam puellam inamoretur. Scripsit etiam Medicamina faciei femineae carmen didacticum et plurima carmina plus cognita non didactica.

Conspectus poëtarum didacticorum

recensere

Bibliographia

recensere
Theodisca
  • Fuchs, P. (2004). Theorie als Lehrgedicht : Systemtheoretische Essays I. hrsg. von Marie-Christin Fuchs (Sozialtheorie).
  • Diels, H. (1897). Lehrgedicht / Parmenides : Griechisch und deutsch / von Hermann Diels. Berlin: Georg Reimer.
  • Haye, T. (1997). Das lateinische Lehrgedicht im Mittelalter : Analyse einer Gattung (Mittellateinische Studien und Texte ; 22). Leiden: Brill.
  • Kruschwitz, P., & Schumacher, M. (2005). Das vorklassische Lehrgedicht der Römer (Kalliope; Bd. 4). Heidelberg: Winter.
Anglica
  • Clare, Gale, Clare, Ray, Gale, Monica, & Celtic Conference in Classics. (2004). Latin epic and didactic poetry : Genre, tradition and individuality. Swansea: Classical Press of Wales.
  • Harder, MacDonald, Reinink, Harder, Annette, MacDonald, A. A., & Reinink, G. J. (2007). Calliope's classroom : Studies in didactic poetry from antiquity to the Renaissance. Leuven ; Paris: Peeters.
  • Atherton, C., & Nottingham Classical Literature Symposium. (1998). Form and content in didactic poetry (Nottingham classical literature studies ; v.5). Bari: Levante.
  • Matsuda, T. (1997). Death and purgatory in Middle English didactic poetry. Woodbridge: D.S. Brewer.
  • Toohey, P. (1996). Epic lessons : An introduction to ancient didactic poetry. London: Routledge.
  • Haskell, Y., & British Academy. (2003). Loyola's bees : Ideology and industry in Jesuit Latin didactic poetry (British Academy postdoctoral fellowship monograph). Oxford: Published for The British Academy by Oxford University Press.
Hispanica
  • Cebrián García, J. (2004). La musa del saber : La poesía didáctica de la Ilustración española (Cuestión palpitante. Siglos XVIII y XIX en España ; v. 3). Madrid : Frankfurt am Main: Iberoamericana ; Vervuert.
  • Salinas Espinosa, C. (1997). Poesía y prosa didáctica en el siglo XV : La obra del bachiller Alfonso de la Torre (1a. ed., Humanidades (Zaragoza, Spain); 30). Zaragoza: Prensas Universitarias de Zaragoza.