Oppianus Apameensis

poeta
Wikidata-logo.svg Oppianus Apameensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3. century; Apamea
Patria: Roma antiqua

Officium

Munus: scriptor, poëta

Vide etiam paginam discretivam: Oppianus

Oppianus Apameensis vel Oppianus Syrius (Graece Ὀππιανός), Apameae saeculo II natus, fuit poeta Graecus antiquus, qui Cynegetica composuit. Saepius ab Oppiano Corycio, qui etiam carmina didactica reliquit, non distinguebatur; etiam antiquo tempore confundebantur.

Cynegetica (Κυνηγητικά)Recensere

 
Oppiani Cynegetica: venatio sub sole et luna. Bibliotheca Marciana Venetiarum MS. Gr. 479 (saec. XI) f. 4v
 
Oppiani Cynegetica: venatio sub sole et luna. Bibliotheca Nationalis Francica MS. Grec 2737 (1554) f. 5r

Poema quattuor carminibus de venatu cum canibus. Circa 215 annum compositum est; prooemium Caracallam imperatorem laudat.

  • Carmen I: de venatore, de canibus, de equis
  • Carmen II: de bisontibus, de orygibus aliisque feris
  • Carmen III: de leonibus et de pardis, de camelopardali, icheumone etc.
  • Carmen IV: de retibus et aliis instrumentis venatu

Carmen IV finem non habere videtur.

Ixeutica (Ἰξευτικά)Recensere

Carmen didacticum de avibus capiendis. Perditum est, sed paraphrasis oratione soluta ab Euctecnio sophista facta nota est.

Editiones et versiones CynegeticorumRecensere

 
Oppiani Cynegetica: initium. Bibliotheca Nationalis Francica MS. Grec 2736 (saec. XVI ineunte) f. 1r

BibliographiaRecensere

  • Adam Bartley, Recension de l'édition critique de Papathomopoulos, in : Exemplaria Classica, no 8,‎ 2004, p. 223-226. (Francogallice)
  • Tomás Silva Sánchez, Sobre el texto de Opiano de Apamea, Gades 2002. (Hispanice)
  • Ioannis Spatharakis, The illustrations of the Cynegetica in Venice Codex Marcianus Graecus Z 479. Lugduni Batavorum: Alexandros Press, 2004
  • Otto Tüselmann, Die Paraphrase des Euteknios zu Oppians Kynegetika, Berolini 1900. (Theodisce)

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  Treccani