De rerum natura (Lucretius)
De rerum natura est poëma didacticum a Lucretio, poeta philosophoque Romano, saeculo primo a.C.n. hexametricis versibus scriptum, in quo auctor doctrinam exponit Epicuream ut homines, religione relicta, in sententiam Epicuri transeant.
Synopsis
recensereEpicurus affirmabat hominum tristitiam atque corruptionem penitus ex deorum potestatisque notione iraeque timore, quae credebatur in calamitatibus incommodisque vitae praesentis infligi, exortam esse. Praeter hoc, secundum Epicurum, timor mortis, utrum pavor certus tormentorum nocentibus ab ipsis deis dandorum, an cura incerta ambiguaque, causa ignominiorum multorum esse. Propositio doctrinae Epicuri ipsa liberatio metuum supra dictorum conditusque pacis maxime erat. Epicurus ergo deos adfirmavit, existentiam quorum non enim negabat, vivere paceque integra semper frui, omnibus affectibus, desideriis, metibusque homines sollicitantibus liberos alienosque omnino, maxime mundi incuriosos, atque hominum et virtutibus et facinoribus immotos esse. Ad hanc propositionem defendendam usus Democriti atomismo est, quo conatus mundum materialem demonstrare non enim ente supremo confectum esse sed ex elementorum, quae semper aderant simplicibus gubernata legibus, commixtione forte evenisse. Lucretio opus datum, has doctrinas facunde, plane, et integre exponere atque explicare, conatus est demonstrare omnes mundi naturalis res legibus naturalibus nullo auctore divino persolvi posse.
Incepto poëmate, Lucretius Venerem invocat ut et versus suos decoret et bellum a Romanis avertat; hi autem versus non propria vi sunt legendi, Lucretius enim deista fuit, qui dubitavit deos res mundanas curare. Omnem universum vel naturam ex atomis forte concurrentibus constare sive clinamine putabat. Quibus scriptis poeta in religionem invectus hanc et falsam affirmat et maleficam.
Editiones
recensere- 1473 : De rerum natura, Thoma Fer(r)ando editore, sine loco annove (sed Brixiae, 1473; editio princeps)
- 1495 : De rerum natura: Venetiis per Theodorum de Ragazonibus de Asula dictum Bresanum Textus apud Monacenses
- 1500 : T. Lucretii Cari libri sex nuper emendati, Venetiis: apud Aldum, 1500 (editio Aldina prior) Textus apud Monacenses
- 1511 (Ioannes Baptista Pius(it), ed.) : In Carum Lucretium poetam commentarii a Joanne Baptista Pio editi. Bononiae, in ergasterio Hieronymi Baptistae de Benedictis (editio prima cum commentario) Textus apud Monacenses
- 1514 (Ioannes Baptista Pius(it), Iodocus Badus Ascensius, edd.) : In Carum Lucretium poetam commentarii a Joanne Baptista Pio editi. Lutetiae Textus apud Monacenses
- 1515 : T. Lucretii Cari ... De rerum natura. Venetiis (editio Aldina altera) Textus apud Monacenses
- 1531 : T. Lucretii Cari ... De rerum natura. Basileae: apud Henricum Petrum Textus apud Monacenses alibi
- 1534 : T. Cari Lucretii ... De reerum natura. Lugduni: apud Seb. Gryphium Textus apud Monacenses
- 1563 (Dionysius Lambinus, ed.) : Titi Lucretii Cari De rerum natura libri sex a Dionysio Lambino emendati atque restituti & commentariis illustrati. Parisiis: in Gulielmi Rovillij aedibus, 1563 (editio Lambiniana prima) Textus apud Monacenses
- 1721 : De rerum natura libri VI, Patavii, excudebat Josephus Cominus (editio Cominiana prima).
- 1896-1898 : De rerum natura libri sex, Textus revisio, commentarius et studia introductiva Caroli Giussani, volumina IV, Augustae Taurinorum, H. Loescher8 (editio critica potissima).
Plura legere si cupis
recensere- Julie Giovacchini, «La folle aventure du poème de Lucrèce », L'information philologique, 2016
- Frank La Brasca, «« Ce moment unique où l’homme seul a été … » : la renaissance de Lucrèce au Quattrocento », Revue trans-européenne de philosophie et arts, no 6, 2021, p. 59-75
- Alex Pepino, «Renaissance de Lucrèce : enjeux de réception », Publications numériques du CÉRÉdi, 2017
Nexus externi
recensereVide De rerum natura (Lucretius) apud Vicifontem. |
- De rerum natura apud bibliothecam Latinam, www.thelatinlibrary.com
- Versus pauci poematis dicti,[nexus deficit] blog.dickinson.edu